A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870

Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)

39 Regina Superior Studiorum Director nominatus, dein Reg. Iit. Vnivers. Vng. Bibliothecae prae­fectus est, quo munere in annum’ sextum fungitur. — Opera sua typis excusa multiplicia et varii generis Reverendissimus Auctor ipse accurate designavit in „ Codicis diplomatici Hungáriáé ecclesiastici ac civilis Stirpis Arpadianae“, Tomo postremo, qiii Index totius operis est. Budae, 1830. 8. — a pagina 372 — 383. 7) Typographia, quae ad reg. hanc liter. Vniversitatem spectans , ab co tamen tempore, quo haec Budae instaurata fuit, ibi continenter permanens, aedes proprias amplissimas occupat, et cum bibliopolio coniuncta, Directore peculiari gaudet, Curatorem praeterea et Contraagentem, tres Factores (vnum bibliopolii, alterum typographiae, tertium officinae typorum fusoriae) cum Adiunctis, Stigmatum et typorum Sculptorem, 28 typothetas, 38 impressores, 18 fusores, 10 famulos habet; et mola papyracea propria, ad Cremnicium sita, provisa est.

Next

/
Thumbnails
Contents