A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870

Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)

phicae munere fungens, a collegiata relatus, anno renunciatus est. 33 ((Orvsáéi T&w Facultate theologica eiusdem Vniversitatis d. 4. Ian. 1828 inter membra autem 1827 Comitatuum Heves et Szolnok lege vnitorum Assessor 1) Opera eiusdem hucdum typis edita sunt: Amicum foedus rationis cum experientia, seu Philosophia crisi recentissima deducta. a) Introductio in universam Philosophiam. Pars Ima philosophiae theor. 5 Logica. Pesthini, 1818. 8. b) Pars II. philos. theor., Metaphysica pura. Pesthini, 1819. 8. c) Pars III. Metaphysica applicata. (Cosmologia, Anthropologia, Theologia). Ibid.­1821. 8. d) Pars IV. Aretologia. (Ethica). Ibidem. 1824. 8. 2) Logica, novis curis edita. Ibid. 1824. 8. 3) Metaphysica pura, cum historia eiusd. Nova ed. Ibid. 1825. 8. 4) Metaphysica applicata; nova edit. Ibid. 1827. 8. 5) Aretologia, novis curis edita. Ibid. 1829. 8. 6) A’ Bölcselkedésnek lsö Darab. A’ Gondolkodás Tudománya. Pesten. 1829. 8. 7) A’ Bölcselkedésnek Ildik Darab. Az Észmérés Tudománya. Pesten. 1829. 8. 8) Logica; iterum novis curis aucta. Pesth. 1830. 8. D. Paulus Tittel, Presb. Dioecesis Agrie nsis, AA. LL. et Phil. Doct. Speculae astronomicae reg. liter. Ynivers. Praefectus et Astronomiae Prof. p. o. — Natu» d. 29. Iun. 1784, in oppido Pászthó Comit. Heves. Ludum literarium in scholis vernaculis loci natalis auspicatus, classes grammatices et 1. humanitatis Gyöngyösini, alteram human. Scholam Ketskeméthini fre­quentavit usque a. 1801, quo exeunte album Cleri iunioris Dioec. Agrien. ingressus est. Agriae studuit tam Philosophiae, quam Theologiae usque ad a. 1808, quo ad aulam Archiepiscopi evocatus archivi curam suscepit, sub finem anni vero iam Professoris Matheseos in Lyceo Agriensi et simul Praefectus Studii philosophici in Seminario designatus, summi Pontificis gratia lege solutus, die 4. Ian. 1807 in Presbyterum ordinatur. Mense Sept. 1807 gradum Doctoris Philos. in Yniversitate lit. Pesthana consecutus, et paulo post a munere Praefecti relevatus, omne tempus Matheseos et cultiorum Europae linguarum Studio impendit. A. 1808 ab Archipraesule suo, Stephano L. B. a Fischer, speculam astronomicam Agriensem, fere a 20. annis derelictam, instaurare volente , pro­vocatus , libenter assensit, ut Astronomiae sub celebb. Triesnekkero et Biirgio condiscendae causa , m. Sept. 1810 Vindobonam mitteretur. Inde reversus 1811 incauta assiduitate studio huic devota valetudinem attrivit, qua tamen recuperata, Scientiae astronomicae excolendae causa m. Sept. 1815 iter suscepit Gotting am, ubi C. F. Gaussii institutione ac familiaritate sesqui altero fere anno vsus, inde feriarum tempore excursiones ad cel. Viros Reichenbach , Utzschneider , Olbers Lindenau, Enke , Nicolai aliosque cognoscendos fecit. Hinc 4. Mart. 1817 discedens, per urbes, speculis astron. illustres, Lutetias Parisiorum profectus, ibi usque m. Octob. e. a. morabatur, sed Londinum quoque ac Grenovicum et ad pagum Slaugh (Herschelii tunc commorationem) divertens , feliciter terminatis apud clarissimos Europae Astronomos studiis suis in patriam redux, directionem Speculae Agriensis suscepit; tandem decreto aulico d. 13. Sept. 1824 in Professorem astronomiae et Praefectum speculae astronomicae Budensis ad reg. Iit. Vniversitatem Vng. spectantis constitutus est Opera eiusdem typis vulgata sunt: 1) Observationes astron. ia specula Caes. Vindobon. factae. In Ephemerida Berolin. a. 1815. 5

Next

/
Thumbnails
Contents