A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870

Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)

26 Medici secnndarii in nosocomio civili sedecim mensibus, munere Assistentis in Clinico medico informandis Chirurgis destinato, annis tribus et mensibus septem fungebatur. Anni 1824 Octob 5. Professor Pathologiae et Pharmacologiae ad Scientiarum Vniversitatem ungaricam nominatus 2. Decembris officio admotus est. — Typis prodiit: Dissertatio inaug. medica de Nevralgia faciali. Vindobonae. 1820. 8. D. I osephus Hofner, Professor artis veterinariae, et Instituti eiusdem Praefectus. Medicinae Doctor. Natus est 1794. Martii 25. Veszprimii, ubi studia grammatica et humaniora absolvit 1810. Nunc usque 1814 Cancellistae ad Dominium episcopale iaurinense officio defunctus , tum Pesthinum ad audienda studia philosophica se contulit, quibus 1818 finitis, medici cursus annos duos priores 1818 usque 18 Pesthini, tres vero novissimos usque 1821 Vindobonae exegit. Medicinae Doctoris gradum obtinuit 1822. Augusti 22 5 anni 1823 Februarii 9. alumnus Instituti veterinarii Vindobonensis renunciatus , hocce adiit munus 15. Martii. Officium Correpetitoris e Zoochirurgia et veterinaria forensi gessit ab anno 1823 usque 1825, quo Iunii 11. concursum publicum subiens, 1828 Iunii 2. Professor ad Vniversitatem patriam denominatus, Augusti 5. ad officium introductus est. Typis edita opera sunt: 1) Dissertatio inaug. Medico - Pharmacologic a de Assa foetida. 1822. 8. pag. 38. 2) Az erőszak nélkül való Patkolás. Balassa Konstantin Ts. Kir. Kapitány után magyarra forditva. Pesten. 1828. 8. mai. c. icon, chalcogr. 8. D. Martinus Csaus, Facultatis Medicae Notarius, Anatómiáé elementáris Supplens , Medicinae Doctor. Natus est 1797 Augusti 8. Felső-Bányáé. Studiis grammaticis accessit Szathmá- rini et Nagy-Bányae, humaniora vero usque 1812, et philosophica 1812 usque 1814 Magno-Vara- dini, medica tandem sibi propria reddidit ab anno 18lf usque 1819 Pesthini, ubi 1820 Maii 6. in Doctorem Medicinae promotus est. Munere Notarii Facultatis Medicae fungitur ab anni 1824. Aprili 7. (Successor Bugatii). Supplens Anatómiáé dementaris constitutus 1827, et eiusdem anni Septembris 18-va confirmatus est. Typis edija est eiusdem: Dissertatio inauguralis medica, de intestino sanguinis motu, ut praecipuo circulationis admi­niculo. Pesthini 1820. 8. pag. 15. D. Petrus Széky, olim Professor Institutionum Medicarum pro Chirurgis, Comitatuum Borsodiensis et Albensis Tabulae Iudiciariae Assessor. Natus est 1789 Maii 28. Tyrnaviae, Funda­mentis Grammaticae se adplicuit Nitriae 1788 usque 1788 , humaniora incepit studia in eadem » civitate 1789, finivit Pesthini 1790 , ubi etiam philosophicis incubuit scientiis usque ad annum 1793, quas triennali cursu durante, filiis, Regiae Scientiarum Vniversitatis Ungaricae tardius Praesidis Iosephi ab Ürményi, qua correpetitor exposuit. Medica Studia ab anno 1793 in 9/-um sibi propria reddidit. Anno 1799 Novembris 26. Assistens Professoris Praxeos Medicae renunciatus, et 1800 Ianuarii 4. in Medicinae Doctorem promotus est. Cum fine anni praefati ad insurrectionem, qua Medicus abiit; post quatuor tamen mensium defluxum Pesthinum redux , officium pristinum recepit, quo tribus fungebatur annis. 1803 Supplens praelegit Institutiones Medicas pro Chirurgis. Eiusdem anni Iulii 29. renunciatus fuit, in locum denati Ignatii Pohl, Adiunctus Professoris veteri-

Next

/
Thumbnails
Contents