A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870
Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)
24 In lucem edita sunt ab eodem: i) Dissertatio inaug. med. de Amaurosi. Viennae. 1816. 8. pag. 56. 2 ) Doctrina de morbis oculorum. Pesthini. 1823. 8. mai. 8 et 353 pag. D. Sigismundus Schordann, Physiologiae et Anatómiáé sublimioris Professor p. o. Medicinae Doctor. Natus est Magno - Levardini, oppido Comitatus posoniensis, die 22. Iulii 1794. Scholas vernaculas, grammaticas, humaniores, philosophicas, et primam iuridicam frequentavit Posonii ab anno 1801 ad 1811. Medicinae condiscendae operam impendit in literarum Vniver- sitate ungarica annis 18f~ usque ff. Assistens Professoris Physiologiae (tunc Mich. Lenhossék) nominatus 15. Septembris 1815, 17. Octobris confirmatus est. 1817 Iulii 15. in Medicinae Doctorem promotus fuit. Annum nunc subsequum scholasticum I8ff experientiae medicae hauriendae gratia exegit Vindobonae, ducentibus Hildenbrandio, Boerio, Raimanno, Gölisio. Annis 18ff et ad Vniversitatem patriam supplevit vices Professoris Medicinae theoreticae pro Chirurgis , altero vero anni 1820 Semestri etiam vices Professoris sui Physiologiae et Anatómiáé sublimioris , tunc Vindobonam promoti. In concursus sequelam 1820 Iunii 25. nominatus est Professor Medicinae theoreticae pro Chirurgis p. o., muneri vero huic admotus Augusti 25. Demum 1821 Octobris 12. renunciatus Professor p. o. Physiologiae et Anatómiáé sublimioris, admotus est Cathedrae suae 20. Decembris. — Typis prodiit eiusdem Dissertatio inaug. med. de Medicina populari. Pesthini. 1817. 8. m. 8. et 32 pag. Franciscus Xaverius Gebhardt, Therapiae specialis, et Praxeos medicae pro Chirurgis Professor p. o. Medicinae Doctor. Natus est 1791. Ianuarii 23. in Comitatus tolnensis Oppido Paks. Absolutis hic studiorum elementis primis, secundum et tertium Grammaticae cursum M. Ovárini, quartum vero, et humaniora Budae, philosophicas tandem doctrinas in Lyceo piarum scholarum Szegedini absolvit. Nunc in Vniversitate patria quinquennalem studiorum medicorum cursum ab anno I80f usque 13 finiit (sub collegis nunc suis Prof. Bene, Eckstein, Schuster, Stáhly). Simul publicas audiit praelectiones super Aesthetica, et lingua Gallica. 1821 Maii 1. Doctoratus obtinuit gradum (ultimus sine conscripta dissertatione, et habita disputatione publica). Nunc Vindobonae mensibus quinque collegia adiit publica Hildenbrandii, Kernii, Boerii, adfuit ordinationibus Rustii, Görgenii, et Eiselii. Pesthinum redux Assistens Professoris Praxeos medicae pro medicis (tunc supplentis Prancisci Bene) 1815. Novembris 1. denominatus , hoc munere fungebatur per biennium usque 1817, interea 1816 Iulii 3. in Magistrum artis obstetriciae promotus. 1816 Pesthini concursui aderat pro cathedra Obstetricae. 1818 Novembris 3. primus e commembris Facultatis medicae extraneis eligebatur in Notarium suae Facultatis, post biennium confirmatus : munere hoc fungebatur per annos quinque, dum nempe in concursus alterius sequelam 1824. Professor Therapiae specialis et Praxeos medicae pro Chirurgis renunciatus , Ianuarii 10. in officium introductus fuisset. Tempore gesti muneris Notarii post fata Ferd. Caroli Stipsits Pharmacologiam, tardius Pathologiam et Therapiam quoque per sesquialterum annum, tandem Therapiam specialem et Praxim medicam pro Chirurgis per duos annos, qua supplens, proposuit. Medicus est ordinarius instituti pesthinensis coecorum. Opera typis data sunt: 1) Beköszöntő Beszéd a’ tapasztaldsi orvosi tudománynak méltóságáról. In Tudományos Gyűjtemény 1824, fasc. 7. impressa est oratio introductionis ad cathedram publicae occasione habita.