A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870

Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)

13 Vniversitatem Tyrnaviensem transiens, a. 1774 Adiunctus Facultatis iurid. renuntiatus, universi luris Doctorum laurea ornatus , a. 1776 ad reg. Academiam Iaurinensem pro docendo lure naturae, publico universali, Gentium et publico Regni Yngariae translatus est. Anno dein 1780 Augusta Maria Theresia nihil tale opinantem ad occupandam in Reg. liter. Yniversitate Vngar. luris Ecclesiastici Cathedram promovit, in qua statione per longam annorum seriem versatus, Decani et binis vicibus Rectoris Magnifici munere defunctus, cum urgente aetate et debilitate pectoris sustinendis porro publici doctoris partibus semet imparem experiretur , a. 1806 benignitate Aug. Caesaris et Regis ad Consilii Reg. Locumtenentialis Studiorum Commissionem Assessor et Typo- graphiae Reg. Yniversitatis Director, renuntiatus atque adeo Budam translatus est. Opera eius in lucem publicam edita sunt: 1. Dissertatio inauguralis de fontibus luris Hungarici. Tyrnaviae 1776. 6, 2. Principia luris Ecclesiastici Regni Hungáriáé. Budae 1786. 8. D. Antonius Demien, Iur. univ. Doct., luris naturae, pubi. univ., gentium et publici Regni Vngar. Professor P. O. et Senior Facultatis iurid. utrobique emeritus, S. C. R. A. Maiestatis Consiliarius. — Natus d. 22. Iun. 1744 nobilis Siculus, in possessione Szént-Kátolna, Sede Kezdi in Transsilvania. — Scholas grammaticas in oppido Kanta in Transsil., humaniores literas Magno-Varadini in Vngaria, philosophica studia Claudiopoli itidem in Transsilv., theo­logica duobus annis Cassoviae, iuridica denique Tyrnaviae in Yniversitate Scientiarum Tyrnaviensi a D. Maria Theresia iam reformata, frequentavit. A. 1776 Cathedram recens erectam luris civilis Digestorum, luris publici universalis et gentium in Yniversitate Tyrnaviensi, obtinuit, cui, etiam Vniversitate hinc Budam translata, immanere iussus est, ut Senior Professor novae hic erigendae Academiae. Post quinque annos tamen hinc Budam ad liter. Vniversitatem transpositus easdem Scientias docuit. Variis morbis debilitatus post triginta annos doctionis, 1806 rude donatus et Consiliarii regii honore auctus est. Valetudine serius aliquantum reparata a. 1820 in Directorem Studii iurid. et Praesidem eiusdem Facultatis nominatus, mox tamen per ingravescentem aetatem huius quoque muneris partibus obeundis impar redditus, a. 1825 ad plenam quietem repositus est. Aetatis, quae non cuilibet datur, dies caelebs laetus transigit. D. Paulus Antonius Markovi cs, Iur. utr. Doctor, S. C. R. A. M. Consiliarius, complur. Comitatuum Tab. ludie. Assessor, in Reg. Scient. Yniversitate Vngar. Ordinis lure Con­sultorum Senior et luris natur., pubi. univ., gentium et pubi. Regni \ ng. Professor O. P., emeritus. — Natus d. 4. Dec. 1758 in oppido Szent-Maria, nunc lib. regiaque urbe Maria-Theresiopoli. Scholas grammaticas et humanitatis in loco natali in Gymnasio PP. Scholar. Piarum terminavit 5 philo­sophicis Studiis partim in Reg. Academ. Iaurinensi, partim in Reg. liter. Vniversitate tunc Budensi vacavit 5 cursum denique disciplinarum luris iterum in Reg. Acad. Iaurin. absolvit. Annis 1782 et 1783 in Reg. Scient. Vniversitate Budensi Repetentium luris Stipendio Regio auctus, interea Professoris luris naturae gravi morbo divexati vices septem mensium spatio obivit, d. 6. Sept. 1783 vero Doctor luris universi creatus est. A. 1784 ad Reg. Academiam Zágráb, pro munere Professoris luris naturae vacante interim obeundo dispositus, idem munus reapse Decreto Regio adeptus est. Ab Imperatore ac Rege Leopoldo II. in numerum Nobilium Regni Vngariae et partium adnexarum relatus, a. 1797 in exercitu Nobilium Croatiae, Slavoniae et Dalmatiae, qui Insurgentes dicuntur, Iudex castrensis (Auditor) constitutus est, ac quamdiu ista belli conditio durabat, officio hoc fungebatur. A. 1811 ad eandem, cui ad hoc usque tempus Zagrabiae

Next

/
Thumbnails
Contents