Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

illi indicarunt. Conf. Levret in Journ. de Méd. etc. 1772. p. 411. Caeterum tumor sanguineus pressus nec evanescit, nec minuitur. Pressio nec soporem, nec paralysin, nec convulsiones, nec apoplexiam, et quae sunt reli­qua, affert, quod in hernia cerebri evenit. — Quod ad hoc signum ad dignoscendam ex eo encephalocelen attinet, compilator diligens Oehme in dissertatione sua: De morbis rec. nat. chir. 1773. p. 12, recte, «signum, docuit, a Ferrando positum, hernia scilicet cerebri compressa, functiones vitales laedi, inutile est, vix enim hoc unquam a medico prudente tenta- bitur.s — Reperiri etiam cephalaematomata recens natorum adeo tensa, ut cerebrum desuper compri­mentia soporosum infanti statum concitent, de quibus eximius Gcelis sermonem facit s), omni experientiae hucusque factae repugnat. Disquisitionem de utrius- que morbi differentia accuratiorem conaremur, nisi scriptores in hernia cerebri connata describenda tanto­pere dissentirent, et de hoc morbo ejusque natura ac phaenomenis, praesertim inter nostrates tanta con­fusio, tantique errores obtinerent. — Plures, adeoque nonnulli medicorum novissimi temporis, qui de morbis infantium egerunt, falso contendunt, herniam cerebri plerumque in ossibus verticis reperiri. Qui error in- primis inde ortus est, quod tam antiquiores quam recentiores scriptores exempla tumoris sanguinei vel ab aliis descripta, vel, quod rarius accidebat, ab ipsis 8 9 8) Vid. cj. Prakt. Abhandlungen über die vorzüglichem Krankheiten des kindl. Aller*. Wien 1818. p. 190.

Next

/
Thumbnails
Contents