Vámossy István dr.: Adatok a gyógyászat történetéhez Pozsonyban (Pozsony, 1901)

I. Orvosok Pozsonyban a XII. századtól Torkos Justus Jánosig - Papi orvosok. Doctorok - 10. Kiváló pozsonyi orvosok

— 34 In casibus difficilioribus — mondja Gensei — in quibus evolvendis divinam quandam ingenii vim exeruit, tanta animi contentione et in causas inquirendi assiduitate versabatur, ut Chrysippo, nihil videretur cedere, hinc et invidi ipsum su­spexerunt et laudaverunt et fama ejus non tantum qua Hun­gáriáé patent limites, fuit inclita sed ad exteras quoque pro­vincias, quibus passim ad ipsum, tanquam ad oraculum in casibus arduis consulendum literis judicia de rebus difficiliori­bus expetentibus confugerunt, longe lateque dimanavit. Hinc doctrinae et eruditionis exquisitionis laudem commendabat morum facilitas et singularis mansuetudo : non erat morosus Hermocrates, sed mitis, benignus, affabilis, facundus, qua ratione facilem omnium sibi conciliavit animos. In literariis disceptationibus . . . nunquam affectuum vehementia abripie­batur, semper sibi constabat, nemini asper. Scribentem de rebus eruditis movebat veritas, cum exactissimi judicii pon­dere, certantem moderabatur lenitas, vincentem coronabat charitas, coronatum ornabat humilitas. Hac singulari morum suavitate copiebat in sui amorem et venerationem invidos et inimicos, si quos habuit .... Reliquit ipse .... Raygerus tot nominis sui monumenta, quae illud facile ab interitu vindi­cabunt. Vel sola integritas, placidissimique mores nomen ejus immortalitati consecrarunt, adeo, ut quamvis mortali lege esset creatus: tamen ingenii, doctrinaeque famam sempiter­nam sit habiturus .... Memoret vetus Roma Tullium, romu- leis in rostris diserte perorantem, jactet Graecia docta stu­pendam Demosthenis eloquentiam: praedicet Galeni peritiam et excellentiam in arte Apollinea: in uno Raygero .... con­fluxerunt omnes gratiae, dicendi lepores et veneres et solida doctrina, qua praedictos si non superavit, tamen aequavit . . . Quanto cum successu, quantoque plausu hic sanitatis pater et servator desperatos sanaverit morbos, universa testabitur Hungária! .... Medici enim munus non modo obivit, sed implevit, nec errabo, si dixero in Raygero vixisse, locutumque fuisse, divum Hippocratem, qui, ut sol castigata lucis afflu entia se spectandum in nube exhibet: ita in Raygero nostro, cui singulari eloquio Philonis nomen tributum est, sese singu, laris prudentiae, sagacitatis, doctrinae solidioris, experientiae-

Next

/
Thumbnails
Contents