Szyl Miklós: Csepregi mesterség, az-az: Hafenreffernek magyarrá fordított könyve eleiben függesztett leveleknek czégéres czigánysági és orcza-szégyenítő hazugsági (Budapest, 1900)

domino FRANCISCO FORGHÁCS de ghymes, Sacr/E Romana Ecclesle Presbytero Cardinali, Archiepiscopo Strigoniensi, LOCIQUE EIUSDEM COMITI PERPETUO, PRIMATI HuNGARLE, LEGATO NaTO, S. C. Rque Maiestatis Summo Secretario, Cancellario ac Consiliario etc. Domino et Patrono colendissimo PERPETUAM FELICITATEM PRECATUR THOMAS BALÁSFI ELECTUS EPISCOPUS BOSZNENSIS. Abiturus in Italiam et in ipsam urbem Romam Admodum Reverendus Pater Petrus Pázmány, in ipso procinctu libellum acce­pit picarum ac psittacorum in morem loquaculi cuiusdam Calvinista3 Praedicantis, inopem doctrinae, veritatis et verecundiae, refertum vero dignis omnino imperitissimo authore conviciis. Quo in libello id conatus est, quod non effecit Alvincius, ut scripto, quod typis evulgatum est Stephani Lethenyei, quo ab impiorum blasphemiis Sanctus Bonaventura, qui Matris Domini laudes decantavit et ab omni idololatriae criminis suspicione vindicatur, responderet. Sed quoniam adiumentum ab aequitate iniquitas non habet, nihil praesidii est erroribus in recta ratione; Scriptura autem Sacra et origine divina est, et suo sensu vera et ductu sincerissima: destitutus iis omnibus, quibus instructus esse deberet Adversarius, levis quidem, ut scriptionis eius pondus ostendit, rudis, ut inopia argumentorum, ut arrogantis ingenii tumultuatio, accensus in iram spiritus, indi­gesti sermones, verborum procacitas, quavis etiam irritatissima anu furiosior, totum se tamen armavit conviciis effoeminatus miles, debellaturus scilicet hac animi impotentia Athletam fortissimum Christianae religionis. Hoc est, ubi illi respondendi facultas non fuit, fuit conviciandi, et quantum voluit, conviciatus est homini doctis­Illustrissimo ac Reverendissimo Principi et Domino,

Next

/
Thumbnails
Contents