Schrauf Károly dr.: A bécsi egyetem magyar nemzetének anyakönyve 1453-tól 1630-ig (Budapest, 1902)
II. A magyar nemzet anyakönyve - B) A nemzethez tartozók anyakönyve és a prokurátorok iratai
239 dum instrumentum aput fratres Predicatores in vestibulo eliori locatum, in quo 4 maiores candele continebantur, minoribus tamen 4, que maioribus prefigi solent in usu earum, minime perceptis; preterea 24 cereos pro honore nacionis haberi solitos et consuetos. Protestor postremo pannum funeralem me a sepefato Mag. Anthonio, sacre pagine baccalario, haud suscepisse etc. Subsequencia ego Mag. Michael prius nominatus in co- modum et usum nacionis ordine dispensavi: Item sermonem ego ipse in profesto regis Ladislai feci. Item pro candelis, que prefixe et annexe maioribus fuere inter cantandum vigilias et celebrandum missam defunctorum ob refrigerium animarum dicte nacioni incorporatarum, que peracte sunt ipso die lune inmediate precedente festum Corporis Dominici, nomine nacionis Hunga- rice pro illis candelis protunc exustis exposui 15 den. Yienn., quia deerant, quemadmodum prius tetigi. 4 minores solite prefigi. Item ministris dicta anniversaria, vigilias et solennitates colentibus dedi 3 sol. den. In die autem sancti Ladislai regis pro decantacione vesperorum et officio publico, ob eius honorem, dedi 4 sol. den. Item bedellis 4 gr., pro frondibus stallis affixis 4 den., portatori vero, videlicet famulo bedelli, 3 den. Ego Mag. Michael ex Schespurck vigore presentis scripti, singulis defalcatis et defalcandis, tradidi singula noviter pre- missa, 3 videlicet aureos Hungaricales, 18 sol. et 20 den., venerabili Mag. Yenceslao ex Budveiß, in die Colmanni martiris protunc in procuratorem dicte nacionis electo, jiresentibus venerabilibus Anthonio Pogner de Corona, Martino de Rackadorff, arcium magistris specialiter ad hoc vocatis et rogatis. (1477 II.) Et ego Wentzeslaus ex Budweiß, arcium magister, presentibus recognosco, me percepisse a venerabili Mag. Mi- chaele de Schespurck nomine nacionis Hungarice 3 flor. Un- garicales et 18 sol. den. et 20 den., anno Domini millesimo CCCC° Ixxviii0. Ego predictus Wentzeslaus de Budweiß, arcium magister, de omnibus a me perceptis facta ratione, venerabili Mag. Clementi de Adorian, inclite nacionis supradicte procuratori in die sancti Tiburtii electo, tradidi eidem nomine nacionis pre- fate 3 flor. Ungaricales et 23 sol. den. et 7 den., presentibus fol. 105a 1477, jun. 26. 1477, jun. 2. 1477, jun. 27. 1477, okt. 13. 1478, ápr. 14.