Schrauf Károly dr.: A bécsi egyetem magyar nemzetének anyakönyve 1453-tól 1630-ig (Budapest, 1902)
II. A magyar nemzet anyakönyve - B) A nemzethez tartozók anyakönyve és a prokurátorok iratai
234 1472, nov. 22. 1473, ápr. 23. föl. 104a 1473, jun. 27. Hyeronimo de Corona 5 flor, in auro et 7 sol. et 17 den. Wienn. cum tribus libris, quorum duo nomina suppositorum continebant, tercius vero istoriam beati regis Ladislai, et la- dula ac panno funerali, candelasque 32, quarum 4 maiores et 28 minores, apud fratres Predicatores ciste incluse, micbi tradite sunt, anno Domini millesimo CCCC0 lxx secundo. Ego Mag. Petrus de Corona, licenciatus tlieologie, recognosco Mag. Álbertum de Albaregali, procuratorem nacionis Hungarie, apud me deposuisse 6 flor. Hungaricales et 5 sol. den. cum ladula et libris nacionis eiusdem, anno Domini 1472, die Cecilie Virginis. (1473 I.) Ego Mag. Adam Chempneter de Olomucio, decretorum doctor, canonicus Olomucensis, recognosco et fateor, me percepisse nomine procuratorio nacionis Hungarie inclite ab eximio viro Mag. Petro de Corona, licenciato theologie, tunc nostre inclite universitatis rectore optime merito, alias, ut supra proxime annotatur, depositario bonorum nacionis supradicte, florenos Hungaricales 6 sol., 5 den. Wienn. Insuper percepi ab eodem viro magnifico etc. 6, sol. 10 den. Wienn. monete, quos ex usu candelarum nacionis eiusdem percepit iuxta eiusdem nacionis ordinaciones, presentibus venerabili et honesto viro Mag. Briccio de Cilia, baccalario theologie, et Johanne Renner de Sulczpach, bedello theologie, anno Domini etc. M° CCCC0 lxxiii, die Veneris 23. mensis Aprilis. Anno Domini quo supra recepi ab venerabili arcium licenciato Stephano de Pescht pro usu candelarum nacionis in missa defunctorum, 24 minorum et 4 maiorum, 52 den. Wienn. Exposita: Item pro officio sancti regis Ladislai 4 sol. den. fratribus Predicatoribus. Item bedellis, cuilibet 1 gr. Item pro duabus intimacionibus scriptori 14 den. Item pro aliis quatuor intimacionibus 4 gr. Item pro reformacione candelarum, verius dixerim pro novis comparandis, quoniam priores penitus defecerunt, exposui 5 flor. Hungaricales. Ego Mag. Adam Chemnéter de Olomucio, decretorum doctor, canonicus Olomucensis, tradidi venerabili et egregio