Schrauf Károly dr.: A bécsi egyetem magyar nemzetének anyakönyve 1453-tól 1630-ig (Budapest, 1902)

II. A magyar nemzet anyakönyve - B) A nemzethez tartozók anyakönyve és a prokurátorok iratai

225 rabilibus viris Magistris Andrea de Sancto Gfeorgio, canonico ecclesie Jauriensis, et Petro de Deuecheer1) ad hoc specialiter vocatis. (1464 I.) Ego Mag. Martinus Prunnär de Rackndarff, electus procurator inclite nacionis Hungarie in die sanctorum Tiburcii et Valeriani martirum anno Domini 1464, fateor me supra- scripta eifectualiter percepisse, florenis visis non tamen pro- tunc ponderatis, unaque candela de minoribus fracta existente, coram venerabilibus viris, quibus supra, a prefato viro Mag. Thoma de Yzdencz, anno quo supra et die sancti Pangracii etc. Exposita pro honore et comoditate nacionis: Item Mag. Petrus de Deueczer fecit sermonem in die sancti regis Ladislai, qui ob honorem eiusdem et comodum nacionis de media libra dumtaxat recepit 60 den.; item fratribus Predicatoribus tem­pore celebracionis prefati sancti regis Ladislai festivitatis 1/2 libr. den. dedi;' item bedellis duobus 16 den., quia alii duo fuerunt alias occupati; item pro vigiliis et missa defunctorum generalibus nacionis exposui fratribus Predicatoribus decan­tantibus easdem 4 sol. den. Summa 10 sol. 16 den. Ego Mag. Martinus Prunnär de Packndarff, electus in procuratorem nacionis inclite Hungarie, ut supra, tradendo bona nacionis venerabili viro Mag. Thome* 2) Altnbergär de Cibinio, baccalario decretorum, procuratori nacionis eiusdem? electo in festo sancti Colomanni martiris anno Domini 1464, dedi eidem bursam cum sacculo lineo, 3 flor. Hungaricales veri et iusti ponderis, 83 den., ladulam cum duabus seris, quinque claves, pannum funeralem, duas matricolas, novam et veterem, hystoriam sancti regis Ladislai, 25 candelas minores et 4 ma­iores, presentibus ibidem honorabilibus viris et magistris Petro Grótfart de Corona et Petro Turck de Corona, anno quö supra, die vero Jovis precedente festum Simonis et Jude apostolorum. (1464 II.) Ego Mag. Thomas Altennberger de Cibinio, sacri juris canonici baccalarius, electus procurator inclite nacionis *) Deuecheez-bői javítva. 2) Előbb e helyit Thome de Cihinio állott, a mi azonban pontozás által ismét törülve lön. 15 1464, ápr. 14. 1464, máj. 12. 1464, jun. 27. 1464, okt. 13. 1464, okt. 25. föl. 101b Schrauf: Bécsi egyet, inagy. nemz. anyakönyve.

Next

/
Thumbnails
Contents