Schrauf Károly dr.: A bécsi egyetem magyar nemzetének anyakönyve 1453-tól 1630-ig (Budapest, 1902)

II. A magyar nemzet anyakönyve - B) A nemzethez tartozók anyakönyve és a prokurátorok iratai

222 1461, nov. 29. 1462, máj. 3. 1462, okt. 13. item hystoriam sancti regis Ladaslai, item pannum funeralem, item 25 candelas minores et 4 maiores, in presencia honora­bilis viri Mag. Thome de Cibinio. (1461 II.) Ego Mag. Laurencins de Krumpach fateor me recepisse suprascripta in profesto sancti Andren, florenis con­spectis non tamen pro tunc ponderatis. Item ego Mag. Laurencius de Krumpach denarios, quos tempore computacionis pro collacione magistrorum exposui, non de pecunia nacionis cepi, sed de propriis ad honorem Dei omni­potentis ac sancti regis Ladislai exposui, hortans singulos pro­curatores futuros in caritate Cristi, quatenus dignentur esse fideles dispensatores thezauri nacionis, non consummendo eum in collacionibus bachanalibus, attento quod non in hunc sed alium finem supposita inclite nacionis suas ad iam scriptum thesaurum pecunias solent condonare. Anno verbigene 62. Ego Mag. Laurencius de Krumpach, procurator yemalis anno M° CCCC0 lxi, tradendo bona nationis egregio viro Dom. Georgio Andree de Nyssa, juris canonici licenciato, electo vi­delicet in procuratorem estivalem anno Domini M° CCCC0 lxii, dedi sibi bursam cum sacculo lineo, continentem 5 flor. Hun- ghricales auri boni et valentis ponderis et 91 den., item ladu- lam cum duabus seris, item duas matriculas, novam scilicet et veterem, item historiam sancti regis Ladislai, item pannum funeralem, item 25 candelas minores et 4 maiores, in presen­cia venerabilium virorum Mag. Thome de Cibinio et Mag. Caspar de Olavia, ipso die Inventionis sancte Crucis. (1462 i.) Ego Georgius Andree de Nissa, decretorum licenciatus, electus procurator nacionis, ut premittitur, reco­gnosco me omnia et singula percepisse a magistro prefato, presentibus ibidem quibus supra. Ego Georgius Andree de Nissa, decretorum licenciatus, electus procuratur estivalis inclite nacionis Hungarie anno Domini M° CCCC° lxii, tradendo bona nacionis venerabili viro Mag. Petro Götfart de Corona, electo in procuratorem ipso die Colomanni martiris anno quo supra, tradidi eidem bursam cum saculo lineo, 4 flor, auri Hungaricales iusti ponderis et

Next

/
Thumbnails
Contents