Schrauf Károly dr.: A bécsi egyetem magyar nemzetének anyakönyve 1453-tól 1630-ig (Budapest, 1902)
II. A magyar nemzet anyakönyve - B) A nemzethez tartozók anyakönyve és a prokurátorok iratai
Item habui de candelis qiiatiior maioribus 1 sol. den. Ego Mag. Petrus de Appoldia Inferiori, electus in procuratorem nacionis Hungarie anno Domini 1457, in festo sancti Colomanni martiris, resignando bona nacionis eiusdem honorabili viro Mag. Michaeli de Feketh, procuratori electo in festo Tiburcii et Valeriani martirum, dedi eidem 9 flor. Hungarica- les, 6 sol. et 25 den. Wienn., ladulam cum utraque matricula, hystoriam sancti Ladislai regis cum panno funerali etc., pre- sentibus ibidem venerabilibus viris Mag. Luca de Alba regali et Mag. Johanne Molner de Cibinio. (1458 i.) Ego Mag. Michael de Feketh, electus procurator nacionis in festo Tiburcii et Valleriani martirum anno 1458, nt premittitur, fateor omnia recepisse predicta a prefato Mag. Petro, presentibus testibus quibus supra. Item predictus procurator Mag. Petrus de Apoldia presentavit mihi dumtaxat 21 candelas de minoribus, quia 3 dicit amissas, et per predecessors ei non presentatas, et nescio per quem et quomodo, quia fuit motum in congregacione generali nacionis, sed magistrorum paucitas pro tunc permisit indiscussum. Exposita: Item pedello artium 4 den. tempore convoca- cionis nacionis, quia in intitulatione adiuvit. Item de candelis habui 50 den. Item pedellis dedi 6 gr. Item pro frondibus in die sancti Ladislai regis 14 den. exposui. Item pro colla- cione 30 den. et obulus. [ Item magistro, qui fecit sermonem, 1 '2 libr. Item fratribus Predicatoribus tempore celebracionis festivitatis sancti regis Ladislavi 1]2 libr. Item reformando candelas nacionis, semel pro cera 13 sol. 18 den., famulo 4 den. Item laboratori candelarum solvi 5 sol. 12 den., famulo pro bibalibus 5 den. et facte sunt quatuor candele magne et quatuor minores, quia de minoribus Mag. Petrus tempore compoti dixit tres fuisse amissas et ei per predecessorem non presentatas. Item pro collacione cum Mag. Petro, dum pro candelis ambulavimus, 16 den. dedi pro vino, 5 pro merosis cum simula. Item fratribus Predicatoribus pro anniversarii celebracione */2 libr. den. Ego Mag. Michael de Feketh, in festo Tiburcii et Valeriani martirum anno Domini 1458 in procuratorem nacionis Hungarie electus, resignando bona nacionis honorabili Mag. 1457, okt. 13. 1458, ápr. 14. 1458, ápr. 14. 1458, jun. 27. fol. 99b 1458, jun. 27. 1458, ápr. 14.