Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Vita Pauli Kitaibel
XLII VITA KITAIBELI. Omnis autem viri patrii scientia collineabat ad Phy- siographiam patriae: eum enim studiorum omnium perpetuo sequebatur scopum , eumque tandem adsequi conabatur, ut Regni Hungáriáé, vastiore sensu sumti, imaginem physicam, tandem completam, daret. Trium regionum in itineribus lustratarum descriptiones praelimmari opere confecit: Banatus 1800, Croatiae 1802, Hungáriáé superioris 1803. Vivis coloribus nitentes operis botanici praefationes ambae (singula 32 paginis maximis est impressa) exhibent imagines pulchras Hungáriáé (tomopri- mo), et Croatiae (tomo altero). Ulriusque partes sunt regionis situs , extensio , limites et vicinia; facies montium , planitierum; soli ratio adparens et profundior; Mineralia, Aquae, Atmosphaera; formationis horum causae ; ratio Florae, Plantarum stativa , et rariorum designatio. Tomus operis botanici tertius exhibuisset Sclavo- niae Physiographiam, cujus articulos jam legebat: sed injuria temporum 1812 opus intercidit, nec incoepta terminabatur imago. Verum praestita esse putavit solum tentamina futurorum: hinc observavit, quantum poLuil, collegit, quidquid occasio tulit, excerpsit libros, adhibuit aliorum relationes scriptas, notavit verbales, plurima praebuerunt sciscitationis ulterioris ansas. Momentosam 1809 Decembri arripuit occasionem hujus cullu- rae amplioris , dum Museum nationale hungaricum novae obviam ivit coordinationi. Scriptum exhibuit tunc consilium, sibi perspectissimum, maximeque arridens, quo asseverabat, scopum materialem Musei pro fine debile adsequendo esse collectiones faciendas per Regna Naturae: memoriali primo notabat, quid in genere colligendum sit; altero, quae speciatim , unde , a quibus colligi possint (exemplo deducto quinque Comitatuum : liptovicn- sis, zempliniensis , hevesiensis , békesiensis, verőczensis). Tertio tandem epistola invitatoria ad conferendam Symbolam pro Physiographia Hungáriáé concinnanda quos