Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Vita Pauli Kitaibel
XXXVI VITA KITAIBELI sumtibns, imo partim scientiae opus debent Hungari laudatissimum: gloriae et instructioni opitulans, quod ab extraneo exhibitum cum dolore ferrent, nisi virum meritissimum indigenam Regni sui salutarent, quod omnis cultior Hungarus, patriam et sua nosse volens, penitius noscere deberet l cujus tamen in tanto Regno vix ultra quadraginta exemplaria distracta novi! licet Medicinae alumnum idem redemisse sciam! Praeter ea , quae uterque in opere majore publicavit, a Botanicis signo KW. denotata, Vegetabilia rariora alibi quoque designavit aut descripsit, nomine Kit. designata; sic in Willdenowii speciebus Plantarum. Berolini 1797 — 1805, in ejusdem enumeratione Plantarum horti regii bot. ber- linensis. 1809, in Schultesii Oesterreichs Flora. Vindobonae. 1814 (Nota 5*) in Rcimeri et Schultesii speciebus Plantarum. Stuttgardtiae 18i6 —19 , in Hornemanniliorto botanico hafniensi. Aliquae plantae , opere magno alioquin praepropere interrupto , adhuc in herbario designatae delitescunt, quarum novas citat Sadler in Flora Comitatus pestiensis sequentes: Veronicas aliquot, Festucas complures, Scabiosas aliquot, Ribesia duo , Prunos quatuor , Pyros plu- res, licet in eodem non invenerit Veronicam depressam Kit. et Solanum Kitaibeli Schultes. Quaedam tandem plantarum rariorum Hungáriáé aliter determinatae, aliter denominatae sunt a Coryphaeis; imo videmus , quod Kitaibel saepius publice fatebatur, aliquas adhuc latere debere , quasdam tardioribus curis remansisse Sadleri, Rochelii, Langii. Horto botanico R. Scient. Univ. Hungaricae magnam curae, diligentiae et fatigiorum partem consecrabat: huic numerum Plantarum procurabat eximium excursionibus, itineribus, commercio Plantarum et seminum; hujus statum scientificum fidum, in exacta Plantarum determina-