Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

VITA KITAIBELT. XIX dit, quod Kilaibel, abolito tunc more antiquo disser­tationis inauguralis publicandae atque disputationis do- ctoralis publicae, primus Medicorum non disseruerit, non disputaverit; post eum tamen promotus in Medicinae Doctorem Joannes N. Beer, celebris viennensis ophthal- moiatri affinis, utrumque ultimus praestiterit. Scientiis suis nunc jam vilatn impendit omnem, omnesque labores, practicae Medicinae exercitio necten- tato. Mox insequente anno 1786 fervori studiorum litare potuit magis, cum hospitium suum Prosectori Anatómiáé cederet, atque aliud in horto botanico retro aedes Bibli­othecae Scientiarum Universitatis subiret, in quo studia, labores, atque vitam exegit. Hortus et ferax ambarum civitatum vicinia offerebat plantas, Aquasque minerales copiosas, momentosas; investigationi et comparationi uberi datus erat locus, a strepitu semotus, quem sensim laboribus etiam chemicis aptabat. 1789 Aprili collectio­nem Naturalium Sc. Universitatis pro revisione per Pro­fessores Winterl et Mitterpacher facienda exposuit; hoc eodem anno Mineram börsönyensem primum investiga­vit. 1790 Septembri herbarium Baronis et Consiliarii Francisci Mygind, nostrae Universilati donatum , Vienna submissum, in ordinem redegit: magnificum donum, cum eidem possessor Linnéo nexus plantas dubias ab hoc Botanicae patre determinatas ingesserat, cui eximio Botanico, insigni horti botanici viennensis promotori, Nicolaus Jacquin genus plantae americanae consecravit, Mygindae nomine hodiedum in Vegetabilium Systemate servatum (classis Tetrandriae, familiae Celastrinearum , arbusculas modo duodecim comprehendens). 1792 iter per Croatiam Flumen usque suscepit. 1793 Julio Correpetitor Pharmaceutarum constitueba­tur, qui, omnium ordinum personis medicis time ad examina magistralia compulsis, Pharmaceutas scientia chemica at­que botanica , ad compendium Pharmaciae Professoris . b 2

Next

/
Thumbnails
Contents