Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Vita Pauli Kitaibel
Vita Pauli Kitaibel % Medicinae Doctoris, Professoris Chemiae et Botanicae, Ilorti botanici Praefecti in Regia Scientiarum Universitate Hungarica. Inter viros , qui Hungáriám illustrarunt , duplice Kitaibel eminet titulo. Is enim scientia insigni et sibi famam promeruit duraturam, ct patriae suae hungarae notitiam ad aevi nostri genium declaratam coaevis exhibuit, quae cuicunque futurae, ampliori licet, imagini fundamentum erit persistens , cum Naturae non solum innitatur, verum ejusdem potius constituat partem. S.c Laribus propriis nomen inscripsit clarissimum. Natus est parentibus agricolis (Nola l *), loco Comitatus Hungáriáé Soproniensis Frakno vicinante , antiquissimo , populoso, Germanis habitato, Nagy-Márton (9)tűtteréborf), anno 1757 Februarii tertia. Duo originem ejusdem comitantur momenta, quae cum pluribus antiquiorum temporum scriptoribus communia habet; aetas dubia, et nominis scribendi ratio inóerta (Nola 2*). Ipse nativitatis annum putabat esse Saeculi decimi octavi 59mum, hinc etiam in Albo Facultatis medicae consignatum , donec provectior e literis baptizmalibus procuratis b