Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

ro dehent, quo fit, ut et multum Aquae in apparatu Mercurii colligatur et hic potenter infervescat; cum igi­tur tunc Gas acidum, qua parte Metallo calenti vicinius est, magis caleat, quam in suprema frigidiori Atmo- sphaerae contigua recipientis parte, caloris dissipationem usque ad aequabilem temperiem exspeclare oportet, sub quo Aqua in recipiens propulsa partem Acidi carbonici iterum arripit. Denique 3tio Apparatum mercurialem ad longinquam plurium milliarium distantiam deportari, res perquam ardua est; nihil ut dicam, paucos tali instructos esse. Alii posthabitis reliquis difficultatibus postremam prioris methodi evitaturi pro Mercurio, caeteris paribus, Aquam probe calefactam adhibent. Sed sic prima illa difficultas manet, et altera augetur: notat enim Cei. W estrumb (a) etiam a calida Aqua partem Acidi carbo- nici recipi: quis autem hanc in omni casu definiat? Unam octavam vel unam decimam partem toti volumini adde­re 'jubet nunc laudatus chemicus in documentum, ipsum de vera quantitate absorpti Acidi carbonici dubitare. Va­rius caloris gradus, quo Aqua calet, varia hujus quan­titas, varius Acidi illius cum aqua contactus, variaque operationis duratio non possunt non incertam reddere jacturam Aeris acidi, adhibita hac methodo non evi­tandam. Qui Acidum minerale Aquae immiscent, ut per hoc Acidum carbonicum ab Aqua repellatur, difficulta­tem hanc minuunt quidem, sed non tollunt, et aliis incommodis se se involvunt. Nec Aquae Calcis usus, pro Acidi carbonici c pia determinanda commendatus, votis satisfacit, utpote nimis multis difficultatibus obnoxius; harum praecipuas hic commemorabo: l) Acidum carbonicum non omne per Calcem Alcalibus fixis eripitur, docentibus observa­M AQUAE SÁROSTENSES. ta) kleine $em. ©d;r. I. 146. III. 321. tionihns,

Next

/
Thumbnails
Contents