Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
01 ponderavi. Quod enim chartam adlinet, ea hygrometro. nun indolem habet, ita , ut filtrum mediae magnitudinis bene siccum facile quatuor granis augeatur humido ex Atmosphaera contracto. Nec minus Salia eodem calore siccanda esse putavi, tum quod alia ratione , saltem plura illorum , non facile ad eundem gradum siccitatis ad- ducuntur, tum quod ea, quae Aquam crystallisaLionis Almosphaerae tradere consueverunt, facde justo majorem ejus jacturam facere possunt, ac denique quia observavi t Aquam in crystallis ejusdem Salis, cum in diversis circumstantiis prognatae sunt, copia non parum variare. Adducam hanc in rem experimenta , quae postremam adversionem confirmant: quondam cum Sulpha- tem Natri in loco frigido crystallisatum ac decanthala parte liquida cubili calido illatum pro magna parte in statum fluidum reverti videbam, non potui non concludere , Salem illum in frigore plus Aquae crystallisationis adsumpsisse , quam idem recepturus erat, si in loco calido crystallisatus fuisset. Ut igitur hac de re directis experimentis aliquid certius discerem , solvi super fornace moderate calida tantum Salis mirabilis in Aqua, ut etiam in parum frigidiore loco crystallisatio succedere posset;, solutionem hanc divisi in duas partes aequales, quarum unam tantum a fornace parum removi , alteram vero in simili vase, prius Aqua dilutam frigori h\e- mali exposui; successit in ulraque crystallisatio. Cum primum videbam plus quam dimidium utriusque so- lutionis in crystallos coivisse; has liquida parte decan- thata super charta emporetica eodem tempore et aeque longa mora in loco frigido Aeri pro desiccatione exposui, siccatas ponderavi, ac dein per calorem balnei maris Aqua crystallisationis privavi; explorato denuo pondere patuit, mille partes Salis in cubili calido cryslallisati perdidisse 0,592 ; similem autem quantitatem ejusdem in frigore coacti amisisse 0;6^9. — In duobus aliis expeAQUAR BAItTPIIENSES 1797.