Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
ex utroque sedimento cum tinctura Gallarum nigrum, cum Acido prussico (a) coeruleum praecipitatum praebuit. § 6* Partes constitutivae hactenus erutae. Quae hucusque cum Aquis bartphensibus et hosz- szurétensibus facta sunt tentamina, jam prope singula principia iisdem inhaerentia in lucem protrahunt; sunt ea nempe: 1) Acidum carbonicum. Hujus praesentiam effervescens cum Acidis praecjipitatum[per Aquam Calcis productum (§. 4. A) generatim indicat; sapor autem acidulus ac titillans (§, 2. C) mora in vasis apertis et ciLius *n calore evanescens (§. 3. C.), nec non rubor chartae coeruleae inductus, in Aere disparens (§. 4» B) idem Acidum aereum tanta copia adesse probant, ut saturationem reliquarum materiarum, quibuscum pro parte copulatum est, multum excedat. 2) Ferrum. Metallum hoc in bartphensibus praesto esse docet sapor harum atramentosus (§. 2. C); sedimentorum color ochraceus (§. 3. C) et eorum examen (§. 5. O), et Aquarum recentium habitus ad Reagentia Ferri (§. 4- H) j quae omnia etiam evincunt salutare hoc principium neque Aquis hoszszúrétensi- bus, licet sapor nihil metallici in eis detegat, penitus deesse. Cum autem Reagentia illa post Aquarum decoctionem et filtrationem nullum effectum in . iis produxerint (§. 5. G) , patet, solvens, quo Ferrum solutum tenetur, non esse aliud, quam volatile illud Acidum sub l) indicatum, quo profugiente illud cadit. (a) Hoc Acidum separatum sistendi methodum novam tradidi in dissertatione, quae cum aliis meis laboribus chemicis idi- omate germanico exprimitur. 56 AQUAE SÁROSIENSES.