Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

L) Ita etiam Barytis Muriatem Aquis post decoctio­nem immisceo , quia idem non tantum ab Hepate Sul­phuris, sed etiam ab Aere hvdrogenio sulphurato prae­cipitatur (a). Reagens hoc post Aquae evaporationem ad dimidium protractam nullum dedit praecipitatum , si prius sufficiens quantitas Acidi nitrici, quo fortis effer­vescentia excitabatur, adjecta erat. Postquam autem evaporatio usque ad septem centesimas continuata erat, reagente illo album, Acidis insolubile, sed parcum prae­cipitatum obtentum est. Qui hoc non adhibita uberiore investigatione pro mero Sulphate Barytis habent, errare possunt, etiamsi Terras et Salia alcalina forte praesentia praevie satu­raverint Acido nitrico. Salia namque media, quorum compositionem Acida boracica ^ fluoricum et phospho- ricum ingrediuntur, Barytem pariter deturbant; imo hanc a Sale sedativo purissimo ex ipso Acido muriatico praecipitari, notatD. Marét (b) j et huic pariter Acidum fluoricum atque phosphoricum praepollere , e doctrina adfinitatum a Cel. Bergman tradita (c).no tum est. Ego ad praecipitatum illud Barytis penitius examinandum addere soleo Sulphatem Ammonii: hoc tradito illi Ter­rae Acido sulphurico recipit aliud Acidum , si quod in illo adest; idemque in decanlhata parte liquida postea facile detegitur per Muriatem aut Nitratem Magnesiae , queis Salia e nominatis supra Acidis ex Ammonio com­posita turbantur, Boracem , f luatem aut Phophatem Magnesiae in sedimento exhibitura. M) An Acidum nitricum in his Aquis hospitetur, adhuc dispiciendum erat. Hunc in finem Aquis in augu­stum volumen per evaporationem coactis adjeci Acidum 44 AQUAE SÁROSIENSES. (a) 2Beftrumb’§ Heine tytm. 2f£>£. I. 2. S. 100. (b) 6reU’3 cf)em. SInnal. 1790. 71. (c) Opusc. phys, ehem. 111. 392.

Next

/
Thumbnails
Contents