Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

52 apertis relictae chartam coeruleam adhuc parumper ruf- fant. Manifestius autem hunc eifcctum edunt, quae in vase poroso aut non exacte clauso corruptionem subi­verant. B) Postquam vero longiore tempore Aeri praesertim calido expositae erant, aut brevi mora ignem passae sunt, colorem illum coeruleum neutiquam alterant; verum tamen Aquam Calcis adhuc turbant, et sedimen­tum cum Acidis effervescens largiuntur. C) Aquae vix e scaturiginibus haustae in retorta sine cunctatione igni expositae vaperibus, quos in excipulum emittebant, praemissa in hoc Sulphuris Reagenpa mi­nime alterabant: tantum e primis duabus bartphensium scaturiginibus sumptae levissimum Sulphuris indicium edebant. D) Ut certior adhuc fierem de Sulphuris absentia saltem in illis fontibus , quorum Aqua ad balnea adhibe­tur, supra ahenum, in quo Aqua continuo coquitur et pro parte balneis impensa identidem recente suppletur, suspendi chartam solutione Plumbi acetosa, et aliam so­lutione Cupri alcalina humectatam; sed nullo effectu, licet tota fere die vaporibus exposita fuerit. E) Sed Aqua? in poroso aut non bene clauso vase corrupta, manifestiora Sulphuris indicia edidit, dura cum Reagentibus miscebatur. Sulphure autem-per haec detracto , bene conservatae simillima erat, nec , dum de­coquebatur, quidquam odoris putridi exhibebat: Unde patet, hanc speciem corruptionis a putredine esse diver­sissimam. F) Etiam Aquam, quae excusso per primam ebulli­tionem Acido carbonico valida coctione propellebatur, vel destillatam explorandam esse putavi: hape Syrupum Violarum modice viridescere facit, et Nitratem Plumbi paullulum turbat. Ista secundum Cl. Professorem Winterl AQUAE SÁROSIENSES.

Next

/
Thumbnails
Contents