Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

portari poterat, et commodiorem locum, quam ibidem inveniri poterat, exposcit. Feci igitur eas dispositiones, ut perfectam analysim earundem domi absolvere possim ; volatiles nempe partes, quas m Aquis illis repereram, convenientibus mediis, ne per translationem avolare possint, fixas reddidi, et civicum Magistratum requi­siti, ut sufficientem Aquae copiam mihi de singula sca­turigine Pesthinum submitteret, quo futurum spero, ut Excelso Consilio Regio omnimode determinatam analysim et descriptionem illarum suo tempore proponere valeam. Peractis iis , quae ad determinandas partes constitu­tivas Aquarum dictarum ad ipsas scaturigines agi pote­rant , cum Benigno-gratiosum Intimatum, exmissionis meae scopum determinans, eo tempore ad Magistratum civicum bartphensem nondum pertigerit, judicavi ulte­riorem moram ibidem non esse nectendam, ne et tem­poris, utilius impendendi , jacturam et inanes sumptus facerem. Quod enim imperatum delineationis planum attinet, illud etiam me non praesente elaborari posse censui, modo civicum Magistratum ad ea, ad quae in illo conficiendo respiciendum esset, praevie adtentum redderem. Atque ideo 21 Julii civico Magistratui consilia mea circa meliorem scaturiginum conservationem, circa methodum Aquam in alias oras mittendi, et circa aedi­ficia pro hospitibus excipiendis ponenda , nec non circa alia commoditatis et jucunditatis momenta proposui; et 22 ejusdem mensis Bartpha discessi. Quia vero per Benigno-gratiosum Intimatum dd. 26 Junii 1795 facultas mihi concessa erat, aliquid etiam temporis, occasione mei itineris in alia Naturae pro­ducta investiganda impendendi, humillime referre debeo, me nec Pesthmo Bartpham, neque hinc domum recta via ivisse; verum Cassovia ad Acidulas herleinenses prope Ránk, inde ad Opalorum fodinas prope Cserveniczam , F.periesino ad Acidulam kiss-Sárosiensem, Bartpha ad Aquas 26 AQUAE SÁROSIENSES.

Next

/
Thumbnails
Contents