Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
9 computata parte, quae in liquidi spirituoso-aquosi pollicibus cubicis sex soluta remansit. E reliqua solutione per JSubcarbonatem Natri praecipitata sunt grana Magnesiae, quae tamen Acido sulphurieo non solvebatur ex integro. — Selenitis illius gr. l|^ —quae filtro adhaeserant non separatae, decomponebantur per Subcarbonatem Natri, Acidoque muriatico redissoluta addebantur solutioni reliquae Terrae primo secedentis (Etiam hic Seiendes, licet calida miscela Alcoholis et Aquae multoties lotus sub decompositione per Subcarbonatem Natri signa latentis Ammonii exhibuit: Sal adeoque ille triplex e Magnesia, Ammonio et Acido sul- phurico natus per Alcohol cum Selenite praecipitatur, vel etiam Selenites ipse sibi in Salem triplicem Ammonium adjungit). Selenites et Magnesia cum Acido sul- phurico mixta commista per Subcarbonatem Natri decomponebantur. Salia e 20.620 granorum volumine post tertiam in- spissationem vix ad dimidium pollicem residuum siccata ponderabant 4^| ; sed tam insolatio nimio calore peracta fuit, unde nonnihil Salis per bullulas sub finem exortas ejectum est, quam Sali etiam aliquid terrestris adhaesit. Aqua bartphensis secunda. Lagena, in qua haec Aqua cum Reagente Acidi car- bonici mixta erat, secundum Physicum Grüner pariter capiebat vascula decem seu volumen granorum 11.050, ut adeo praecipitatum in hac lagena productum esset e 9.945 granorum volumine Aquae hujus dejectum; sed lagenae capacitas accuratius determinata stricte erat aequalis volumini granorum 11-445 , ut adeo subtracto volumine granorum 1105, quod Reagenti debetur, Aqua scaturiginis stricte expleverit volumen granorum 10.340. Praecipitatum per Reagens Acidi carbonici inde obtcnLuiu AQUAE BARTPHENSES 1795.