Papp Márton: A természettudományok közép-kori története (Pest, 1867)
80 munkának közzétételét szorgalmazni. Végre Giese Tiedemann püspöknek csakugyan sikerült 1542-ben Kopernikot reábirni s azon eszmének megnyerni, hogy a közkívánatnak minden föltétel nélkül engedjen. Elkészité tehát az „Előszót,“ melyben munkáját III Pál pápának ajánlja, s többek között ezeket irja: „Verum amici me diu cunctantem atque etiam reluctantem retraxerunt , inter quos primus fuit Nicolaus Schonbergius Cardinalis Capuanus, in omni genere doctrinarum celebris. Proximus illi vir mei amantissimus Tidemannus Grisius, episcopus Culmensis, sacrarum ut est, et omnium bonarum literarum studiosissimus. Is etenim saepe numero me adhortatus est, et convitiis interdum additis efflagitavit, ut librum hunc ederem, et in lucem tandem prodire sinerem, qui apud me pressus non in nonum annum solum, sed iam in quartum nonennium, latitasset. Idem apud me egerunt alii non pauci viri eminentissimi et doctissimi, adhortantes ut meam operam ad communem studiosorum Mathematicis utilitatem, propter conceptum metum, conferre non recusarem diutius. Fore ut quanto absurdior plerisque nunc haec mea doctrina de terrae motu videretur , tanto plus admirationis atque gratiae habitura esset, postquam per aeditionem Commentariorum meorum caliginem absurdi- tatis sublatam viderent liquidissimis demonstrationibus. His igitur persuasoribus eaque spe adductus, tandem amicis permisi, ut editionem operis, quam diu a me petissent, facerent. .........Ut vero pariter docti atque indocti viderent, me nullius omnino subterfugere iuedeium, malui tui Sanctitati, quam cuique alteri has meas lucubrationes dedicare: propterea quod et in hoc remotiss. angulo terrae, in quo ego ago, ordinis dignitate, et literarum omnium atque Mathematices etiam amore, eminentiss. habearis , ut facile tua authoritate et iudicio calumniantium morsus reprimere possis: et si in proverbio sit, non esse remedium adversus sycophantae morsum. Si fortasse erunt /uuicnoXoyoi, qui cum omnium Mathematum ignari sint, tamen de illis iudicium sibi sumunt, propter aliquem locum scripturae, male ad suum propositum detortum, ausi fuerint meum hoc institutum reprehendere ac insectari: illos nihil moror, adeo ut etiam illorum iudicium tanquam temerarium contemnam. Non enim obscurum est, Lactantium, celebrem alioqui scriptorem, sed Mathematicum parum, admodum pueriliter de forma terrae loqui, cum deridet eos, qui terram globi formam habere prodiderunt. Itaque non debet mirum videri studiosis, si qui tales nos etiam ridebunt. Mathemata mathematicis scribuntur, quibus et hi nostri