Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
79 cessavit motus primus, nil obest, quominus genitis novis substantiis elasticis, ac repente accensis, nova iterum sequi possit succussio , dum eaeden> substantiae perinde sub terra dissipentur, aut via quapiam ad auras evehantur. Quodsi vero in primo motu, ignis ille subterraneus per craterem, aut factam rupturam e terra in auras evasit , aeque nil officiet, quo minus e natis repente subterraneis ignibus , nova sequi possit succussio ; cum rimae illae, aut crater nunquam ex toto vacuus maneat , sed sub ipsa corporum ejectione, ac post illam terra, lapidibusque magna parte rursum oplea*m , rimaeque constringantur. Uti id in terrae mot Morensi testimonio fidé dignorum hominum i Csernye accepimus, ubi in primo terrae metu faei in agris hiatus, multo latiores fuere, quam paúco post dies a nobis deprehensi sunt. Si igitur i.ov\ ignes, aliaeque substantiae repente nascantur, no absque nova lucta in aera ferentur, novasque succussiones terris dabunt; primis tamen illis, ob faciliorem exitum , plerumque debiliores. At longe aliter se res habet in systemate secundo. Rupto enim semel strato bituminoso, fluidum electricum non lapis ullus , non metallum durissimum in ea ruptura positum, a difluxu prohibebit, ruit illud, ut novimus: stupenda pernicitate per ipsa metál iorum, lapidum, terrarumque intima. Non ergo in vasta illa jam rupta subterranea lagena so accumulari patietur. 3tio. Notum est, e terra etiam in vicinas nubes, negative electrizatas, non raro fulmina evibrari, veruraque hac ratione torrentem fluoris e- lectrici in easdem transfundi. Cur igitur non ad fulmen ejusmodi , terrae motus sequitur ? An ne forte minore hic copia, et vehementia torrens iste e terra erumpit, quam in terrae motu? At istud vel fragor illius refellit, qui incomparabiliter major