Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

55 vim vaporum terribilem omnes.illi effectus, quos producunt , dum repente in massis ardentibus enascuntur. Consideremus enim quid fiat, si vel guttam aquae supra fluens, candensque metallum incaute quis jaciat 'y profecto non absque vitae peri­culo, terribilis effectus spectator aderit. Multo vero tremenda magis sequetur explosio, et metalli li­quefacti partem in omnem dispersio, si in instrumen­to quopiam, ad mediam massam metallicam, in furno fluentem, exilem aquae portionem subito merserit. Haec enim vi ignis vehementis repente in vapores versa, candens metallum violenter in omnem partem disjiciet, furnumque diffringet. Notum et­iam est omnibus , quod si ad fervens oleum , vel pinguedinem, fundatur aquae quidpiam, ob geni­tos repente vapores aqueos , et natum ex iis gas hydrogenium, oleum aut pinguedo in'auras ex­cutiatur, accendatur, ac ipsum non raro furnum eodem incendio involvat. Denique nulli ignota est vis aquae crystallisationis, ejusque vaporum in ni­tro , et pulvere tonante. Habemus igitur vim se­cundam admirabilem, in naturae manu semper sitam, ac ad omnem terrae motum , et eruptiones vulcanicas manifeste concurrentem. Vis aeris elastica. 64» Causam 3tiam omnis terrae motus, in ae­ris elasticitate residere diximus. Neque id quidem immerito. Novimus siquidem aeris elasticitatem stupendam esse. Testantur id inter alia Heronis pilae , testantur sclopi pneumatici, quibus aer exi­li quantitate inditus glandes plumbeas magna vi excutit, asseres pertundit, ipsaque fortissima vasa metallica, quibus froenatur non raro difringit. Jam autem aerem copiosum ubique in terris contineri, dubitare non possumus, postquam multiplici ex­perientia edocti sumus, globum hunc terrarum, instar

Next

/
Thumbnails
Contents