Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

pluvia perstitisse. Tempore , quo nos investiga­tionis causa ibidem versabamur, ab altitudine 28. pollicum et 1. lineae non multum deflexit. c) Quae vero de motu ac quiete atmosphcre- yae in hac regni parte omnium observatione no­ta sunt , commemorari omnino merentur. Venti nimirum adeo frequentes regionem hanc infestare solent, ut raro sit quies atmosphaerae. Iidem ab hora circiter octava matutina continuo intenduntur; post meridiem v^ro sensim remittunt, et per no­ctem plerumque lenius insistunt. Saepe tamen diu noctuque aequali cum vehementia furunt, idque communiter in quartum usque diem, et adeo, ut et tectis ruinam inierant , et segetes demessas , foe- numque dissipent. Appellunt nimirum venti per planitiem potissimum superiorem impetu non fra­cto ad montium mediterraneorum tractum , et in hos impingentes constricti tanto majore cum cele­ritate, et vehementia in planitiem inferiorem per vallem Moorensem proruunt, in hac ferociam suam potissimum exercentes , atque ita molestiae quidem, damnique non parum causantes, sed si* mul aeris stagnationem impediendo ad salubritatem regionis non modicum conferentes. d) Quod contenta atmosphaerae adtinet, pos­set quidem, consideratis iis , quae supra sub c) de aquis a, b, c, d, et e , adduximus, opinio subo­riri, ea saltem spectata proportione in valle Mori- rensi quampiam mutationem subire, sed licet ae­rum cum illis aquis prorumpentium non eadem sit proportio, quae in atmosphaera communiter obtinet; licet ingens sit eorum quantitas, quae in­numeris ex orificiis jugiter eructantur; nos tamen discrimen nullum observare potuimus. Nec mirum, cum utique inducenda per illos diversitas, in tantn atmosphaerae, continuo motae massa evanescat. CA*

Next

/
Thumbnails
Contents