Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
tilem arenam protrudi, et hanc per prorumpentem aérem, et aquam continuo exagitari, quin tamen haec turbida reddatur. In mappa huic scaturigini Iit. D. apposita cernitur. Omnas hae aquae a, b, e, d, e, qualitatibus physicis, et contentis, per media chemica indagatis ita conveniunt, üt parum discriminis observetur: sunt nimirum limpidissimae, excolores , inodorae* sapore non alio , quam qui aquis melioribus scaturiginum est,- hyeme atque aestate constanter tepentes , nec unquam glacie adstringendae-, pisciculos ranasque alentes, quae etiam hyeme coaxant; sedimentum per se non ponentes, nisi diu in vase aperto relinquantur, aut igne urgeantur, quo terram albam , sed parcam dimittunt * quia etiam specificam gravitatem prope eandem habent, et gradu caloris quoque congruunt : Bodaikensis enim ad aggerem stagni mercurium thermometri Reaumuriani ad i3, Guthensis in stagno ad 14, et Atyaensis superior in scaturiginibus ad i5 gradus elevavit* sola aqua scaturiginis bullientis Duzzogó calore notabiliter discrepat , utpote quae 20 gradibiis calet.—Atque-a majore hoc caloris gredu etiam specifica gravitas ejusdem paululum minor repetenda videtur, quae, licet scaturigo hominem insilientem elevet, nihil miri habet; cum effectus hic non ab aqua, sed a fluida arena , pordere specifico praevalente dependeat.— Caeterum principia, quae o- mnes fovent, sunt: acidurn carbonicum liberum, carbonas calcis, et magnesiae, silica, sulphas, et murias calcis, atque murias magnesiae, cum parcissima quantitate extractivi, a quo salia nonnisi sub finem evaporationis parum colorantur. Per uberius praecipuarum haium aquarum ( Bodaikensis nempe, Guthensis, et Duzzogó) examen patuit quantitatem nominatorum ingredientium haud esse magnam* notabile tamen discrimen in proportione