Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

so las fovens. Ad Gánth praeter memoratum lapidem, e puteo protractus est bolus, plus minus in lapi­dem induratus, coloris rubri, cum acidis non ef­fervescens, spathum calcareum partim album, par­tim a ferro, et magnesio rubro nigroque tinctum, per interstitia continens. b) Colles, et clivi, qui montibus dolomiticis ac­cedunt, velut ad Csák vár, et hinc usque, et ultra Csákberény , atque sub monte Csdka ,• tum sub Iszka, et hinc ultra Palotam , sub humo macilen­ta, fusco-nigra, fere mera frusta, et grana angula­ta Dolomitae exhibent, quae sine dubio aut per edax rerum tempus, aut per vehementiorem quam­dam causam e vicinis rupibus detrita, et aggesta sunt, solum humidi bibulum constituentia, quod nonnisi labore, et stercoratione domari potest, et nihilominus per siccitatem brevi nutrimentum de­negat satis atque graminibus. Memorabile forsi­tan est, grana Dolomitae etiam in clivis, et colli­bus his saepe arenam albam, cum acidis efferves­centem, et in primis phosphorescentem constituere, atque sub tenui strato humi haerere; et hac for­ma non' tantum usque Veszprimium dispersa esse, sed etiam ad Budaörs , et non procul Buda occur­rere. Infra Szent-György, et alibi peramplam, planamque vallem humo paulo altiori subsunt vo- Iutatioue rotundati silices, et non pauca Dolomi­tae calcareique frusta, cum paucioribus Granitae, et silicis nigri spatosi fragmentis mixta, quae so­lum non multo laudabilius priore sistunt. Supra Modf versus, et ultra Sárkány per vallem solo in­sternitur subtilior arena, maxima parte silieea, qua­lis per utramque regni planitiem nimis frequens est. Eadem per inferiorem vallis Moorensis par­tem in pratis quidem humo contecta est ,* sed ad Moha, et hinc versus Albam-Regiam non raro in bonspectum venit. Aliam eamque puriorem are­nam

Next

/
Thumbnails
Contents