Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

i6 obverso, quod prope rectum excurrit, etiam prae* ceps , petrosus, calvusque est, sed sulcis nimis profundis exaratus , et tergo complanato omnino continuus usque, et ultra Moór ita extenditur, ut sensim decrescens demum versus Ondód in colles deficiat. Atque haec est montium Vertesiensium facies, qua inde a Csakvár ultra Csákberény au­strum , et hinc ultra Moor vallem dirimentem re­spiciunt. Latere autem eo, quo iidem planitiem superiorem regni spectant, minus cohaerent, plu­ribus vallibus divisi,- nec subito, verüm pedeten- tim in colles decrescunt , si eos demas , qui ad Gánth, magis praecipites in summitate aliquot cul­mina exhibent. b) Montes ad Bakony pertinentes, qua parte ■vallem IVI oó ren sem stipant, altiores quidem sunt opposito monte Csóka , reliquisque Vertesiensibus jam descriptis, sed minus praecipites ac petrosi, et vallibus profundioribus , pluribusque quodammodo discreti. Inter hos tamen ut altitudine, ita extensio­ne major mons Iszha longiore tractu ita in occa­sum flectitur, ut partim vallem illam, partim pla­nitiem inferiorem spectet, et qui inde ultra Inotam, et Palotam extenduntur, altitudine quidem deficiunt, latere australi tamen fore rupestres sunt, et calvi. Qua parte vero idem hic montium tractus se se versus planitiem superiorem inclinat, lateribus le­nius declivibus, ac Sylvosis in vallem deprimitur, quae varie flexa et plus minusque diffusa demum infra Balinkam inter altiores rupes in angustas pylas constringitur, rivum Gaja, quem inde, ab Esztergár deducit, in vallem ampliorem Mooren- sem emittens. c) Qui descriptis hactenus montibus Vertesi­ensibus, et Bakonyensibus subjiciuntur colles, et cli­vi, pedes eorum tangentes , fere omnes a Csákvár usque Moór , et ab Iszka-Szent-György usque et ultra

Next

/
Thumbnails
Contents