Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

tas a centro suo distantias, si non ima terrarum, sed sola tantum superficies , in motum urgeretur j Ktpote vi comprimenti facile in altum cedens, quin motum suum terris vicinis dare debeat. Nec deni­que jactari possent illo profundissima etiam maria, nisi et terrae moverentur, quibus? ea superfusa sunt. 19, Haec generatim praeloqui voluimus prius­quam terrae motum Albensis provinciae describere, causamque tanti mali evolvere adgrediamur j ut ea omnia quae^ in hocce evenere, e generalibus terrae motus phaenomenis magis intelligi, cumque illis comparari possint. *4 SECTIO II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui amo 1810. die 14. Januarii ortus, tertium jam in annum in provincia Albensi Hungáriáé grassatur. CAPUT I. j, De physica indole locorum hoc terrae motu * maxime adflictorum. Montes, Colles, et Valles. 20. IVlontium mediterraneorum tractus, qui a Se­ptentrionalibus per Danubium rescissus ab hoc fiu- vio per plures Comitatus ultra Lacum Balatonéin excurrit, planitiem superiorem ab inferiore sejun­gens , in Albensi provincia interrumpitur valle ampla , leniter acclivi, quae viam Alba-Regia Tau­rinum ducentem transmittit, nobis brevitatis caussa in

Next

/
Thumbnails
Contents