Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

post millenas jam fastas explosiones , porro quo­que exonerari, terramque movere posset. Denique vel eo jam infringitur totum lioc systema, quod plerique terrae motus, solum in hieme, vere, et sero autumno, postque longas pluvias, eluviones, et nebulas diuturnas oriantur , et raro ad­modum in aestate, nunquam fere in magna sicci­tate locum habeant, cum tamen juxta systema ele­ctricum contrarium sequi oporteret. Haec ipsa vero terrae motus adjuncta eo magis pugnant pro veritate systematis primi, quod scilicet per pluvias, eluviones nebulasque pyrites, et aliae multae substantiae subterraneae in effervescendam ani­mentur, ac multiplices illas vires, quas supra at­tulimus , ultro generent. De causa terrae motus Mórensis. 112. Ex allata supra comparatione systema­tum recentiorum , facile quisque conjiciet quid jam de Mórehsi terrae motu sentiamus. Scilicet hunc quoque motum electricis viribus tribui non posse. Praeter allata jam generatim pro ea re rationum momenta, facit et illud,, quod dum in illa regione, durantibus adhuc fere quotidie motibus, versare­mur, nullum indicium electrici spiritus seu in e- lectrometris , seu condensatoribus observäre potu­erimus. 2do. Quod progressiva motus hujus pro­pagatio supra exposita, quam electricitas prope momentaneam faceret opinionem istam omnino de­leat. Quaesivimus etiam, an non saltem causa quorumdam phaenomenorum e. g. corruscationum, et fulgurum, tempore terrae motuum , et postea supra montem Csóka saepius visorum erui, atque hinc aliquid-ad principem illam vim motricem con­cludi possit. Hoc fine majores massas Dolomitae cum integri, tum pulverati, prunis, et candefactis crucibulis commisimus , sub phosphorascentia per electro-

Next

/
Thumbnails
Contents