Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
figuris admirabile. Silberschlag p. 69. Aut quia est e Carinthiis, qui de antro , ad Potpechio, et illius ingenti lacu subterraneo nil audiit ? Notum est in Gallia ad (Meaux) Meldas in Provincia Brie, antrum ingens, non pridem apertum. 'Silberschlag Geoy enie p. 69. Notum ad ( Grenoble ) Grano- polim in Delphinatu a DieulamentHist. deV Acad. p. 4. descriptum. Antrum in Burgundia ad pagum Acry 000. org. longum, a Peraltio descriptum, lacu quinque orgiarum lato , et viginti longo , aliisque minoribus impeditura. Notum in Italia ultra Cajettam promontorium, in quo ut ait Strabo p. 2-33. ingentes aperiuntur speluncae in quibus magnae sunt, ac sumptuosae aedes. Anglia etiam sua antra habet Sti Patricii ( Partric) in Hibernia, Deve I in Derventia , Pen-Parh in Glocestria, afiaque minora. io5. Nostra quoque patria, qua tumet montibus, innumeris cavernis praedita est. Notabiliores sunt ex his antrum ad Fonaczam, in processu Belényesiensi Comitatus Bihariensis, angusto quidem aditu , at paulo post vastum , et in duos quasi sinus discedens, quorum sinister ad. plures centenas orgias sub monte'procurrit, tum iterum in angustias arctatur, ac neque jam stantem hominem admittit , sed dein iterum in ingens spatium , ut ajunt incolae, prptensum , rivis, ac lacubus intercisum , et vestigia amplius non admittens. Notabilius adhuc est antrum Deményfalvense, a Matthia Belio descriptum- Sub monte Cserna, in provincia Liptoviensi, quatuor aditus exhibens, ultra ± milliaris in longum protensum , nec tamen et illic adhuc ex toto terminatum. Antrum Veteranum in sinistra parte Danubii , quatuor horarum spatio ab Orsóvá dissitura, et duobus jam bellis notabile, Antra Tornensia a glacie celebria etc. 9 7 G 106.