Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

25 minarum tributa, ia catervam hic vanarum opinionum offen­dens. — Aegrotanti famulae emeticum porrigere pertimet medicus, callo falsarum opinionum caecatus, quia utero guttas modo aliquot sangvinis plorare lubet;— cane pejus et angve fugit is in femina menstruante et remedium quodvis aliud, etsi illo animam miserculae salvaret.—Nescio, quid de sapiente Judaeorum legislatore, quid de Muhamede, Pli­nio et Lucano sentiam, qui menstruantes venenata indole gaudere dicebant feminas? cui, et hodie — ridiculum dictu— permulti assentiunt opinioni. Sed videamus ultro: virgineus morbus ex cereo genarum pallore, ex turbisve sphaerae somaticae et psychicae variis apud tenellam filiolam clare loquitur; iteratis assidet vicibus omniscium matercularum consilium sapiens, integram, quibus aegra vexatur malo­rum catervam exinde repetens, quod uterus mensilia ferre tributa recuset; adest hic spissitudo humorum et torpor in utero, addit medicus perdoctus,— serum ergo lactis et uterina optime conducent; — et en! crudeli diluunt manu sangvinem alioquin miserum, quem natura provida pro sustendando reservavit cachectico corpore,— et si nec longaevus usus omnium, aut nequidem vena in pede inconsulte aperta, san­gvinem ad uterum allicere potuit, unicum ad pertinacem na­turam docendam, in matrimonio reponitur asylum. — Heu! ineptum, quo corpus keneangicum, iners, in evolutione reten­tum emendetur remedium! — Forum simile et utero gestante, pro et contra decidit, — venaesectionem sub minimo turgor© mox plenis buccis commendans, mox-etsi suffocari aegrapo- lyhaemica minetur, cane pejus et angve fugiendum praedicans. — Et fors ex tripude furenti huic vaticinio, pusillanimis vota sua submittat juvenis medicus, ubi de salute patientis agitur? An verus Hygeae antistes, movere vomitum aut alvum cunc­tabitur in gravida? ceu unicum-praeter quod nullum est aliud— salutis pro illa medium, rebellem etsi elevet vocem praejudicium. — Taceo centena alia commatrum edicta, qui­bus et puerperas ambiunt; de aere puriori reddendo et Iin- teamentis haud mutandis, de clysterum indole perfida, de su-

Next

/
Thumbnails
Contents