Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
23 tusa verseris, construenti sensibus omnibus succurrens intellectui, ut quae aeger tibi pervicax aut inpotens denegat auxilia, oculus, tactus reliquive sensus suggerant, sedulo- que expiscentnr momenta. — Modestus, juste cogitans, sa- nique judicii, qui semper fuisti, et in opere lioc tutus ju- cundusque versabis. 2. Erroneum aliud, quo practicus juvenis ut plurimum ambulat est: confidentia major justo in pharmaca dilecta, minima in naturam.—Nodus hic pro eo^ latet Gordius, casta solum primorum praxeos annorum observatione exaequandus; vivida qui adhuc mente encomia praesentat quaevis grandia, quibus pharmacologi consvetim virtutem remediorum tuba grandinosa divulgant, quive casus unius alteriusve exemplo allectus, fidam pharmacis suis juravit amicitiam; — justam inter naturae et remediorum efficaciam amussim emetiri nescius, integra semper ad salutem aegro reddendam, operandum esse credit penu medica, trito illi axiomati infensus „medicum saepe parum aut nihil agendo optime curaret Fervidum praeter haec ejus studium Iubenter omne, quod novum et insolitum est arripit, promptuarium praediligens larguis. — Sed an sic et practicorum felicissimi? qui remediorum licet paucis, saepe simplicissimis, aegri valetudini, artis perfectioni, proprioque honori consuluerunt optime. Quemnam fugiunt magni S y denh ami merita? qui persvasus fuit intime, artis medicae pompam non ita in formularum concinnitate, quam in morborum cerni curatione; aut quis dubium movebit contra ingeniosi Fr id. Hoff manni assertum? monentis „omnium felicissime illum mederi, qui simplicissimis curat flosculis, herbis radicibusque; — et nonne immortalis Boerhaave, van S wie ten, de Iíacn et alii, qui formulas magni-ct vaniloques mittendo simplicitati studebant, longe meritissimi evaserunt practici? — Rationalis tamen, etsi propriis plus justo tribuat viribus juvenis medicus, concinnis quoque superbiens formulis, nunquam est ita deletcrius, quam arrogantes illi redemtoristae, qui captiosis legibus mundum fal-