Győry, Tiberius von dr.: Semmelweis' gesammelte Werke (Jena, 1905)

Tractatus de vita plantarum (Dissertatio inauguralis)

10 Tractatus de vita plantarum. p h o r u s, quae in multis plantis reperiuntur, his minus genuinae sünt imo a multis phytologis ceu inquinamenta habentur, quae per pro- cessum vegetationis in penetralia rapiuntur. ibidem excernendae. Nutritio et Reproductio. A. Organa reproductions. Nutritionis principale organon radix est. quae ex terrae sinu nutrimentum haurit; inde planta omnium primo in perficienda radice occupatur. — Eadix in plurimis adest vegetabilibus, sed sunt quae- dam, quae illa tenerrima gaudent (Sempervivum, Cactus), imo in qui- busdam penitus desideratur, uti in Acotjdedonum infimis (Aigis, Confervis, Liclienibus), in quibus ergo aliae partes radicis munera exsequuntur. — In minus organisatis (monocotjdedoneis) simplex ob- servatur, dum in dicotyledoneis in truncum, ramos, fibras, fibrillas excrescit. Radix ex cellulis et vasculis conflatur, quae in exogenis arbores- centibus in corticem (librum, alburnum) lignum et non raro medullam rediguntur. Radix, cujus etiam sit spéciéi, fibrillis tenerrimis, radi- culis dictis, nunquam caret, quae extremas illius diramationes sistunt. liae 'pilis iterum tenuissimis, aut spongiolis (in monoc., Najadibus) obsidentur, quorum essentiam textus cellulosus subtilissimus constituit; horum ope planta aquam (acido carbonio saturatam) ex terra sugit. quae jam liic primam adsimilationem experitur, et dum porro per cellulam in cellulam transudat, ac ubique earum renisum vitalem ex- periatur, notabiliter plastica evaserit oportet, dum rhizoma ipsum subingreditur. Verum non tantum absumtionis et primae adsimilationis organon radix est, sed secernit etiam, ac secreta adservat, tandem plantam solo figit; et sicut ipsa truncum et folia nutrit, ab bis nutritur reciproce. Cormus pars centrifuga plantae, respectu structurae et functionis cum radice congruit; ad normám hujus vasis et cellulis in monocotj'- ledoneis sparsis, in dicotyledoneis in memorata strata dispositis con- struitur. Caudex in monocotyledonibus simplex in altum tendit, dum radix in eadem directione terrain perfodit; in dicotyledoneis truncus in ramos multos expanditur, liunc nisum radix quoque manifestat; diramationes amborum in directione et extensione parallele progre- diuntur — quamvis et hie natura variábilis nullám agnoscat legem, de quo Glycirrhira, Rheum, aut Mandragora. Quae indi- gentibus suis radicibus dimensiones cormorum longe superant, et Crassulaceae in quibus contrarium obtinet, nos edocent. Sed in functione quoque concordant, ambae liae plantarum partes: radix cormum nutrit, et radix cormo nutritur; plantas plures radice carere, aut hac tenerrima pro visas noscimus: in desertis Africae fervidissimis succulentissimi crescunt Cactus, debilissima donati radice, qua vix in sabulo. eui atomus aqua exaruit. servari valent. — Omnes hos cormus nutrimento providet. quod ex aeris vaporibus haurit. Tandem experimenta Cel. Harles et A g r i c o 1 a nos docent: arborum frondes

Next

/
Thumbnails
Contents