Győry, Tiberius von dr.: Semmelweis' gesammelte Werke (Jena, 1905)

Tractatus de vita plantarum (Dissertatio inauguralis)

8 Tractatus de vita plantarum. omnes exsurgunt plantae partes et omnis planta. Sunt: textus cellulosus et vasa spiralia; posteriora tarnen nonnisi in plantis altioris vegetationis conspiciuntur, in his autem aut regulari ordine dispescuntur, aut absque lege sparguntur. — Hunc constantem ftrma- tionis typum respicientes Phytologi vastum plantarum regnum in cel­lulares et vasculosas dividunt, posteriores verő (secundum regulärem aut irregulärem vasorum spiralium adgregationem) rursum in exogenas et endogenas. — Textus cellulosus e vesiculis, tenerrima, dia- phana, de colore membrana formatis, perfecte in semet clausis, ac nullo pro distinctis componitur, quarum forma — generalis — sphae- roidea est, quae tarnen per diversam adgregationem, partium vicinarum pressionem in angularem, — cellularem — mutatur. Textus cellulosus matériáé protozoáé analogus omnes plantarum constituit partes, di­versam tarnen in bis exhibet speciem, reguláris dodocaedri formáé in cortice medulla et foliis reperitur; cellulis elongatis perpendi- culariter sibi insistentibus in libro, alburno et tigno componitur, bis paralelle ad horizontéin jacentibus constructus in exogenis inter c.orticem et medullam situatur; tandem omni regularitate desti- tutus, e cellulis imperfectis, dispersis consurgens in vegetabilibus in- fimi ordinis occurrit. — Functio textus cellulosi est: humores condu- cendi; quam vero parietes cellularum perfecte clausi sunt, succorum motus nonnisi endosmoseos et exosmoseos ope locum habere potest, quo vesicularum permeabilitas et contractilitas suam symbolam con- fert; séd textus cellulosus etiam adsimilat, secernit, et secreta adservat, est ergo universim organon reproductionis. Hujus loci sunt: cellulae aereae et vasa Ttvev/uarocpoga, quae aerem atmosphaericum conti­nent, et in variis plantis et variis rursum harum partibus inveniuntur, uti in Umbellis, Cicuta in specie insigne exemplum exhibente. Vasorum spiralium nomine canaliculi veniunt fibris argenteis spiraliter contortis compositi. — Vasa spiralia, quin dividantur aut inosculentur a radice ad apicem tendunt, ceterum non omnes hunc adsequuntur finem, verum in plantae partes laterales excurrentes hicce intereunt. — Vasa spiralia vegetabilibus alterioris ordinis propria sunt, quorum omnes subingrediuntur partes, corticem et me­dullam si excipias. Per aetatem aut pathologicam mutationem varias adquirunt formas, vasorummoriliformium, annularium, s c a - larium nomine a nonnullis Phytologis distinctas. — Vasa spiralia in plantis nervorum locum tenere, organaque irritabilitatis esse — ac fors sensibilitatis etiam — credimus, quorum influxu humorum circulus promovetur et processus vitális urgetur; cujus opinionis veri- similitudinem ilia evincunt: quodmemorata organa nisi in vegetabilibus majoris perfectionis observentur, aut si in iis minorum ordinum occur- rant, altioris dignitatis organa (fructificationis scilicet) provideant, nervorum animalium in modum decurrant, ac distribuantur. Per cellularum et vasculorum diversam congregationem varia formantur organa, inde composita; qualia sunt: Epidermis hae membranae textu celluloso ex succo constans omnes plantarum partes obducit — stigmate fors excepto, et isolatorem organici ab anorganico constituit. — In ejus externa superficie e poris, pilis, giandulis insignitur. — Pori cellularum terminationes sunt, quae sub parvorum foramellorum, regulariter ordinatorum, aut irregulariter dispersorum, specie manifestantur; subinde annulis contractilibus cinguntur, quorum virtute diu et coelo sicco aperti, hoc vero pluvio, aut noctis tempore

Next

/
Thumbnails
Contents