Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

13 sinae, balsama, pigmenta varia principium amarum, tannin um, acida, alea lóid e a. — Substantiae anorganicae, quaedam metalla: Silicium, Alu mi um, Magnesium, Cal­cium, Ferrum, Cuprum in statu oxydato aut salito; Alcalia: Kali, Natron; dein substantiae ametallicae: Sulfur, Jodum, Phosphorus, quae in multis plantis reperiuntur, his minus genuinae sunt imo a multis phytologis ceu inquinamenta ha­bentur, quae per processum vegetationis in penetralia rapiun­tur, ibidem excernendae. NUTRITIO ET REPRODUCER). A) Organa reproductionis. Nutritionis principale organon radix est, quae ex terrae sinu nutrimentum haurit; inde planta omnium primo in per- licienda radice occupatur. — Radix in plurimis adest vegeta­bilibus, sed sunt quaedam, quae illa tenerrima gaudent (Semper­vivum, Cactus), imo in quibusdam penitus desideratur, uti in Acotyledonum infimis (Algis, Confervis, Lichenibus), in quibus ergo aliae partes radicis munera exsequuntur. — In minus organisatis (monocotyledoneis) simplex observatur, dum in dicotvledoneis in truncum, ramos, fibras, fibrillas excrescit. Radix ex cellulis et vasculis conflatur, quae in exogenis arborescentibus in corticem (librum, alburnum) lignum et non raro medullam rediguntur. Radix, cujus etiam sit speciei, fibrillis tenerrimis, radiculis dictis, nunquam caret, quae ex­tremas illius diramationes sistunt, hae pilis iterum tenuissimis, aut spongiolis (in monoc., Najadibus) obsidentur, quorum essentiam textus cellulosus subtilissimus constituit; horum ope planta aquam (acido carbonio saturatam) ex terra sugit, quae jam hic primam adsimilationem experitur, et dum porro per cellulam in cellulam transudat ac ubique earum renisum vitalem experiatur, notabiliter plastica evaserit oportet, dum rhizoma ipsüm subingreditur. Verum non tantum absumLionis et primae adsimilationis organon radix est, sed secernit etiam, ac secreta adservat, tandem plantam solo figit ; et sicut ipsa truncum et lolia nutrit, ab his nutritur reciproce.

Next

/
Thumbnails
Contents