Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

6 y GENERATIO SEU PROPAGATIO. Plante — animalium in modum — vel per generationem heterogeneam vel homogeneam oriuntur. — Priorem magna naturae curiosorum turma contra Ehrenberg principem oppugnantem, defendit, quam et quilibet attentus observator quotidie comprobandi occasionem reperiet, dum sub solo potentiarum generalium : aquae, aeris et caloris conflictu, ma­teriam dictam Pristleyanam, Confervas certas Lychenum, Muscorum, et Fungorum species oriri conspicit. — Neque rationi contradicit, imo ad illam confugere, jubemur, quomodo enim quarundam cryptogamarum e. g. Onygenae equinae, quae unice inter soleam et ungulam equorum reperitur, vel S piacim i sphaerici, tenuis, angustati mnioides, quae excrementa certorum animalium obducunt. — Sph aeriae purpureae et militaris quae cadavera quorundam insectorum tegunt — imo nonnullarum phanerogamarum, quae in locis et sub circumstantiis procrevere dum nullum semen illuc devehi potuit — ortum alias nobis explicabimus?! Longe frequentius tamen piante e individuis ejusdem speciei oriuntur, per generationem homogeneam seu pro­pagationem dictam, quam iterum in monogeneam et dige- neam distinguimus. Generatione monogenea, quin foe- cundatione opus sit, pars quaedam individui materni in sobo- lem evolvitur. — Huc spectat propagatio per gemmas, tubera, bulbos. — Generatio digenea mediante concursu sexus duplicis, polaris, perficitur, quo vera gignuntur semina — quaedam utroque modo propagantur, ut id in arboribus nostris videmus. Semen, plantam in nodum contractam exhibet; perfectum integumento ex nucleo constat. Integumentum mem­brana componitur duplici, quarum exterior chorion s. testa, interior endopleura s. nuclearium nominatur. Testa nunquam deest, formatur e cellulis, quibus subinde et vasa spiralia accedunt estque pororum expers ; Endopleura crebro deficit, alias texturae est mere cellulosae. Ambae semini utiles evadunt, illud obvolvendo, partes interiores continendo ac muniendo. Nucleus embryone et albumine completur. Embryo rudi­mentum novae piante repraesentat, est ideo maxime essentialis

Next

/
Thumbnails
Contents