Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

% 5 7 ones; tamen vero eam tunc exercere maxime convenit, dum nulli grassantur morbi contagiosi; ideo initium Autumni cum line Veris tempus ino­culandi maxime idoneum censetur. §• 65. Vaccina homini cujuscunque aetatis inseri potest. Paucis post nativitatem diebus ad sene­ctam usque. Vaccina virtutem suam semper e- xerit. Eo non obstante consultissimum est inter tertium et sextum a Nativitate Mensem , Vacci­nam infantibus inoculare, nam primis Mensibus in Organismo adeo tenero ex aliis etiam causis facile suboriuntur spasmi, qui tamen tunc vari- olis attribuerentur ; post sextum vero Mensem, incipiente comuniter dentitionis opere, majorem habet corpus erga quasvis aegritudines disposi­tionem , quae si fors, licet aliis causis ansam praebentibus, locum haberent, facile inoculatio - accusaretur et damnaretur. §. 66. Corpus hominis pro inoculatione peculiariter praeparare necessum non est. Sanus homo opti­me jam pro ea praedispositus est. * Vaccinam et corpori aegrotanti cum fructu inseritur quidem, uti hoc observationes satis com- proRatint ; Ratio tamen svadét, corpori aegrotanti vac­cinam nequaquam esse inserendam ; nam et vac­cina

Next

/
Thumbnails
Contents