Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)
55 obducitur, tum, nequid ab actione lucis metuendum sit, chartae involvitur, Si liquorem aut diu conservare oporteret, aut peregre mittere, tunc tubulus liquorem recludens, lagunculae alteri, bene obstructae, imponendus foret, locoque frigidiusculo asservandus. . .. v Alter modus liquorem variolosum conservandi est inter duas tabulas vitreas , quarum alterutra in medio parumper excavata sit. Frustulum spongiae coctae et bene exsiccatae, vel, linteolum carptum, vel gossipii portio aliqua bene munda liquori varioloso intingitur, atque in umbra siccatur, tabulae vitreae excavationi imponitur, tabula altera tegitur; margines tabulares cerae albae ope firmantur, tum filo quoque circumvolvuntur, ne tabulae ab invicem secedere possint, et tandem chartae obvolvuntur. Vel lanceolae inoculatoriae chalybeae, vel potius, (quia hae cito rubigine obducuntur) ex auro aut argento fabrefactae , aut saltem his metallis obductae aut e ligno , osse efformatae , aut plumae in aciem, cuspidem, scissae; aut spinae, aut penicilli pictorum , aut frustula fili , gossipii, liquore varioloso imbuuntur, in loco umbroso aliquamdiu servantur, ut siccentur; tandem chartae, pennae, tubulo e ligno aut vitro efficto, imponuntur, et sic contra actionem aeris , lucis , et caloris, ne liquor variolosus vim suam amittat, defenduntur. Liquor variolosus his modo conservari et in longinquum distrahi potest. §• 62. c 2