Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

33 Art i cui us sextu s. De inoculatione Vaccinae genuinan rite instituenda. §• 57­Ut finis, quem per inoculationem intendi­mus, obtineri possit, requiritur: i. Liquor bo­nae qualitatis, 2. Liquoris insertio debita, 3. Cu­ra inoculatorum debita, proin 4- Per artis gnaros < suscipienda. §■ 58. i. Liquor pro inoculatione adhibendus de­bet esse bonae qualitatis. Causa excitant Vaccinae est virus variolo- sum, apud inoculatos in liquore limpido vesicu­lae , meditullium variolae occupantis, delitescens. Si ergo Vaccinam veram, et per eam praeser- vativum in organismo producere velimus, vi­rus variolosum e Vaccina genuina desummamus necesse est^. spuria namque iterum saltem spu­riam producere valet. §■ 59. Liquor hujusmodi virus varioloso \mbutus, pro suscipienda inoculatione, omnium primo ab uberibus vaccarum variolosarum desummebatur. Perinde liquor, ex ylceribus ungularum equina­rum, variolis item ovilibus acceptus, genui­c nam

Next

/
Thumbnails
Contents