Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)
IT Eduardi Jenner, Angliáé medici, inventum, quod experientiis non modo saeculi superioris * sed cunctis, inde ab antiquissima retro saluberrimae artis origine factis detectionibus quam maxime praecellit. Si Annales inventorum, quae socié- tati humanae emolumentum quodpiam attulerunt, attenta mente pervolvamus, nihil profecto historiae vaccinae par deprehendere poterimus j illius namque inoculatio brevissimo temporis, biennii quippe spatio per totum, qui late patet, orbem terraqueum propagata est. Causa celerrimae huius propagationis non alia certo, quam manifesta illius, quam producit, utilitas, esse potest; siquidem per hoc unice felix illud adduci potest momentum, quo metus omnis variolarum e medio nostri disparebit. Eradicabimus brevi, chari Concives! dirum hunc morbum ex toto , neque tot