Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

27 rum imbuerentur. Unice Londinum memoro, ubi decem hominum millibus insertae sunt vaccinae , et nec in unico comparuit morbus variolosus. §• 4o­Non ergo caret fundamento doctrina nostra, docens, receptivitatem erga variolas ita deleri per vaccinam, ut nunquam quisquam vaccina rite imbutus , variolas metuendas habeat. Si er­go in quodam oppido, in quadam urbe, quo­dam comitatu, aut regno cunctis, qui variolas per­pessi necdum sunt, vaccinam inoculare quive­rimus, in cunctis illam, quae ad virus variolo- sum suscipiendum requiritur, dispositionem de­lebimus, neque ulla amplius in eo oppido, urbe, comitatu, aut regno variolarum erit potestas. At­que sic intra paucos annos despotico variolarum dominatui iinem imponeremus. §• 4i­Sed ut vaccina ea, quae nunc recensuimus, proferat commoda, imprimis ut diarhesim va- riolosam deleat, requiritur , ut vaccina genuina sit, nam nosse oportet, post inoculationem exori­ri quandoque et spuriam, quae tamen corpus plane non tuetur adversus variolae communis in­jurias. Quae ergo natura vaccinae, quis eius decur­sus videamus.- Ar-

Next

/
Thumbnails
Contents