Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

Vaccinae hae variolae in quibusdam An­gliáé provinciis , nominatim in Comitatu supra memorato Gloucester , oeconomis jam dudum notae erant. • Inventae sunt variolae in aliis etiam Europae partibus, sic in Holsatia et Italia, imo in Ame­rica quoque, et quidém eae non ab equis habe­bant originem , sed immediate apud vacas producebantur. S) >6­Quia hort vana est suspicio, variolas vacci­nas et in Hungária per Veterinarios deprehendi posse, haud abs re erit, existimo: si paucis hic decursum vaccinae perstrinxero , sic enim et er­ror praecavebitur, et confusio cum alio exanthe­mate evitabitur tutius. iPost Contagium susceptum vaccae cibum adeo non appetunt, ut potius eum respuant. Os quamvis vacuum habeant, motitant tamen illud continuo, ac si ruminarent, ac si fumum taba- cae ore attraherent. Paucum, tenue et aquosum lac secernunt in uberibus. Oculi obnubilantur, Febris triduo , aut quatriduo adesi. Tum sequitur exanthema. Communiter in u- beribus, rarius in palpebris, prorumpunt pu­stulae, in medio concavae tenui circulo rubro, ulterius semet extendente , cinctae. Intra quatuor, quinque dies pustulae sum­mam perfectionem, maturitatem attingunt, tum illarum vesiculae meditullium occupantes, cae- rulescentes , plumbeum aut argenteum colorem lu­i3

Next

/
Thumbnails
Contents