Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)
12 Diagnosis morborum infantilium. §. 12. Diagnosis morborum infantilium multis premitur difficultatibus, praecipuum enim unde cognitio symptomatum hauriri possit adminiculum, loquela videlicet prima praecipue aetatis infinitilis periodo deficit* Pauca proin, quae praesentiam illustrarent morborum momenta, ex eo urgetur medicos haurire fonte, ex quo Zoojater suam deducit diagnosim. Nec tamen et haec aetas omni destituitur modo, quo adfectiones, quibus divexatur morbosas manifestaret; idem enim, qui neonatorum ad quaerenda matris ubera ducit, instinctus, cum etiam ad manifestandas suas tam gratas, quam ingratas compellit sensationes , ut jam variato corpusculi sui habitu, jam voce, vagitu, physiognomiae mutatione, motu versus unam al- teramve partem automatico jam pervigilio , anorexia etc. morbum saepe et clarius signaret, ut ex symptomatibus his objectivis cum decursu functionum diversarum collatus, ad abnormem statum dijudicandum probabilemque diagnosim faciendam, peritus abunde ducatur medicus. §. 13. Pulsus aetate infantili, anni praecipue illius primi periodo, nimium est frequens 90 circiter intra minutum primum praeseferens ictus, quo proin frequentior, eo majorem designabit irritationem febrilem, ad quam uberius definiendam et temperaturae augmentum, nimius praecipue frontis, vel et totius capitis aestus, contribuunt. Aucta sitis aestum cav i oris, inflammationes partium internarum; praesens anorexia aut saburram primarum viarum, aut febrilem indicabit statum. Summam porro tam quantitative, quam et qualitativa excretionum consideratio exposcit attentionem, unde in praesentiam ructuum, vomituritionis, foetorem oris, lingvae tegmentum, flatus, excretorum per alvum quantitatem, colorem, con-