Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)

14 sos fuisse morbos, quoties non acidum primarum viarum gravissimas adfectiones produxit nervosas, hinc modica magnesia, lapidibus cancrorum spasmi, convulsiones de­pulsae. Praecipuam prima vitae infantilis periodo, primae viae exigunt attentionem, acidum enim primarum viarum, mucositas, saburrae copia, alvi constipatio, frequentis- simas hac aetate et diversissimorum morborum constitu­unt causas, hinc et in omni fere malo primum et prae­cipuum, saepe unicum, magnesia, rheum, semina foeni- culi constituunt remedium, quae proin remedia gravissi­mis saepe obicem ponunt morbis, qui eatenus evolvuntur non raro, quod haec non fuerint propinata. Rheum prin­ceps eo scopo remedium, praeter enim quo 1 purget hepa­ticam simul et renalem intendit secretionem, nec debili­tat, sed potius roborans constituit tonicum. Congrue his et sedantia, vitae nerveae excessum temperantia adnectun- tur remedia, quo scopo iterum magnesia, lapides can­crorum , radix paeoniae, doses parvae valerianae, emol­lientia clysmata respondebunt vel maxime. §. 17. Facilis, quae tenera hacce aetate remediorum debilitantium praecipue evacuantium sequitur virium exhau­stio, cautum in horum adplicatione monet esse medicum,in congrua praecipue remediorum excitantium, heroicorum ad- plicatio catervae malorum, praecipue a gravi versus en­cephalon congestione pullulantium, proximam constituit causam. Incitationi, congestionibus gravissimis, subse- quo tandem summo virium vitalium langvöri favens, opium, aut penitus non, aut saltem rarissimis in casibus, dosi dilutissima erit exhibendum, aut cum illius adplicatio evitari non possit, externa internae praeferenda. Narco­ticorum etiam reliquorum usus, ob subsequam, quae in systemate nervoso viget, vitae debilitationem, aut peni­tus fugiendus, aut arctissimis circumscribendus limitibus,

Next

/
Thumbnails
Contents