Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
10 tendunt. Attamen Hufeland, Niel, Herr- mann et alii virtutem ejusdem solummodo palliativam, hanc tamen egregiam in hoc morbo observarunt. Grötzner tantum in scirrho Juteri incipiente vim ei aliquam, nullam vero in cancro aperto adscribit. VI. Tumores et indurationes glandularum, indolis etiam a syphilide et scrophulis diversae. Strumam quoque in aliquot casibus Auro cessisse legimus. VII. Impetigines rebelles; praesertim tinea et herpes. VIII. Inflammationes chronicae organorum nobilium neglectae vel perverse tractatae, in ulcerationem nitentes, indolis praecipue scrophulosae , uti Phthysis trachealis et tuberculosa. §. 4. . Momenta usum Auri contraindicantia sunt: Status hyperstheniae in systemate vasorum cum proni täte in phlogosin localem, aut eadem jam praesens, debilitas nimia cum stimuli impatientia, status gastricus, dispositio ad vomitum, diarrhoeam, haemoptoem, status colliquativus, febris hectica, metrorrhagia. Usus ejusdem admodum cautus sit in cura infantum, in tractandis adultis temperamento sanguineo vel cholerico, et syste-