Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)

21 liati purissimi grana 35 in aqua regia solvun­tur, et massa a solutione hac evaporata re­manens cum sociae muriaticae drachma, in aqua destillata solvitur, et iterum ad siccum evaporatur ; residuum autem calidum in pulverem flavum contritum vasis bene obtu­ratis adservatur. §. 22. Virtus hujus salis est eadem ac caetero- rum Auri praeparatorum, solum fortior, Velocior, magis stimulans, atque penetrans, unde incaute adhibitum, eadem,, quam Au­rum muriaticum symptomata producit. Ob vim suam syphilidi contrariam jam aevo medio multum celebratum, recentioribus temporibus a Chrestien iterum in apparatum medicaminum introductum est, qui eidem similem cum Ilydargyro virtutem adseribens, isto tamen ob molimina critica minus peri­culosa ac molesta praeferendum censet. Si­milibus laudibus efficaciam ejusdem extol­lunt Cozzi, Niel, van Mons, et alii, a cujus tamen usu Culiurier, Lagneu, Delpech, et Biett iterum recesserunt. Neque experimen­ta a medicis Sueciae Schulzenheim., Gahn, Pontin , GahdéliuS, et Berolinensi Casper cum eodem institutae pro efficacia ejusdem loquuntur. Neque adhucdum certum est, in quibusnam formis luis venereae adhiben­

Next

/
Thumbnails
Contents